167
107
BIOLYCHNIVM.
generis alia. Sic in Herculis aedes Ro¬
mae canes non ingressos arbitratur
Cardanus, quod in vestibulo sepultum
aut appensum fuisset quippiam, quod
refugiant Canes. Sic è Gellii noctibus
apud Scalig. est Exerc. 146. sect. 3. Sci¬
pione in Capitolini Iovis cellam etiam
nocta iritante Canes non latrasse. De
Basilisci corio idem habendum quod
appensum erat in Dianae Templo, pro¬
pter quod nulla hirundo audebat in¬
trovolare. Sic apud Plinium est, neque
muscas neque canes Romae in forum
boarium ingredi. Balaenam mirabere
eadem ratione, foetus suos cum invali¬
di sunt, gestantem, & parvulos oris ri¬
ctuetiam vehere, & imminente tempe¬
state in fauces eos recondere, remissa
tempestate evomere. Si ob vada &
aquae inopiam foetus matrem subsequi
nequeat, illam animadvertes recepta in
os aqua fluctus instar fluvi ad eos eii¬
cere, ut à terra se librent & liberent,
ut quidam de Nat. rerum autor tradit.
De Musculo pisce, quem Oppianus
ἡγητῆρα nominat (Oculum Balaenae
quispiam non inepte dixerit) γαλὴν
vulgus id est mustelam dicit, quem su¬
pra fidem est tam sagacem Balaenae Du¬
cem esse! Praenatat ei, ut cauda ante ocu¬
los
Admiran¬
da Na¬