167
turae in
mnibus re¬
rum Ordi¬
nibus Sym¬
pathia ac
φιλοστορ¬
γία.
108
BIOLYCHNIVM.
los beluae versetur continuo, & praedam,
si qua praesto vel in propinquo est, in¬
dicat; insidias vero omnes, quae vel ab
aliis ei beluis struuntur vel à piscatori¬
bus, detegit cautissime, ut eo vivo Ce¬
tum nemo facile ceperit: Quod si in¬
terceptus sit ὁδηγὸς, iam ille caeci instar
circa petras oberrans & littora nullo
negocio capitur. Huncne unicuique
cetaceo Ducem Natura dederit, an
micitia quadam is adductus cetum ul¬
tro antegrediatur, haud plane se ait
scire Aelianus lib. 10. cap. 6. Sed id Na¬
turae vi factum potius arbitratur. Imo
certum est utrunque. Nam quis ab in¬
stinctu illo latenti esse dubitet, quod
eum pisciculum tam vastae moli velut
clavum adhibuerit, ceu ferro Magnetem?
Nam qua ratione alias ille cuncta illi &
providet & praesentit, & caudae motu
praemonstrat singula? & monet provi¬
de, & ubi formidolosa aut periculosa,
inhibet? Quid quod ita cursum mode¬
ratur, ne vel in brevia & caenum im¬
pingat? Vel signum dat, ubi angustiae, ex
quibus non posset regredi propter va¬
stitatem? Quid illud an humanae ratio¬
nis est eius causam reddere, quod apud
scriptores de eodem hoc Ceto? Caete¬
rorum quidem quicquid in barathrum
huius