167
109
BIOLYCHNIVM.
huius beluę descendit, siue animal illud,
sive scapha sive saxum sit, etiam pessum
ire & perire derepente in alvi profun¬
da demersum, hunc autem guberna¬
torem, quem ἡγεμόνα Plutarchus vocat
"in libello, quo disquirit, an Terrestria anima¬
lia sint Aquatilibus prudentiora", satis agni¬
tum ore velut anchoram excipi, intra
fauces dormiturum; quiescente intus
ipso, quiescere; motitante rursus sese ac
progrediente, sequi rursus monstrum,
& nec interdiu nec noctu temonem il¬
lum destituere. An beluini ingenii est,
quod in exitium amisso ductore me¬
tuit ne praecipitetur? Claudiani tam e¬
legantia de hoc ipso non possum non
apponere.
"Sic ruit in rupes amisso Pisce Sodali
Belua, sulcandas cui praevius edocet undas,
Immensumque pecus parvo moderamine
caudae
Temperat, & tanto coniungit faedera mon¬
stro.
Illa natat rationis inops, & coeca profundi
Iam brevibus deprensa vadis, ignara re¬
verti
Palpitat, & vanos scopulis illidit hiatus."
Quid causae dicemus esse, quod E¬
chinos marinos aiunt, cum se affigere
scopulo nequeunt, quoties procellas
aestusve
libro secun¬
do in Eu¬
tropium.