167
130
ALEXIPHARMACVM.
adhaeserint, in testa coctili seu lebete in
pulverem igne lento torreto, cum hoc
pulvere, salis communis pulverem com¬
mittito: Quod pabulo inspersum, mi¬
rum quam singularem usum habeat, in
pecudum grege, à scabie & putredinis
contage, (cui valde alias est obnoxius)
praeservando, aut sanando iam morbi¬
do, si de illo cum pane quid praebeatur.
Viperam denique ipsam sic exentera¬
tam & in frusta concisam, testae fictili
probe obturatae iniectam foco & pru¬
nis modicis exiccato, imo torreto, te¬
stam subagitans interdum, donec pi¬
stillo comminui & cribrari possit:
Quod in cribro factum reliquum, re¬
coquendum, quoad omnia cribro
transmissa sint. Pulverem huncce in
vitro reconditum asservato in omnem
eventum, non ligno, in quo non aeque
sine vlla carie asseruatum constat.
Quod si huic negotio Vulcani Chymi¬
ci accedat opera & in Salis formam rediga¬
tur; Sunt qui effectum fore praestantiorem ex¬
istiment.
Vulgo tamen solum Viperas minutatim
concisas in pulverem modo quem diximus,
torrent, eumque in usum reponunt, Corde,
Epate, Intestinorum abdomine, quorum
igno¬