167
131
ALEXIPHARMACVM.
ignota illis est praestantia, non adhibitis.
Praeparationi isti usum hunc sub¬
iungo.
Dosis Vulgo est Drachm. semis qua ma¬
ne vino aut cerevisia vel alio liquore,
calefacta hausta, ciboque ab hoc non
nisi post horas tres; aut si malis, qua¬
tuor sumto, tutus aliquis extra omnem
Venenorum, cuiuscunque illa sint pe¬
stilentiae, aleam ac periculum in
multos annos erit: Sunt, qui trigintae
ponant; sunt qui in omnes vitae dies sta¬
tuant.
Si quis de Veneno forte sumto me¬
tuat sibi, repente dosin unam vino vel
alii liquori iniectam imbibat, omne
rit innocuum, nihilque noxae formi¬
dandum ab omni virulentia;
Ad versus Pestem sumitur praeserva¬
tionis ergo & curationis, si quis ab ea
contagionem aliquam traxerit pro fri¬
goris aut caloris intemperie, con¬
gruenti liquore, & à sumpto eo sudan¬
dum erit.
In Febri acuta ardenti, quam Vngari¬
cam dicunt, ad provocandum sudo¬
rem, aegro propinatur singulari eius
commodo.
I 2
Pleurisi