167
135
ALEXIPHARMACVM.
li membro simili vim suam conferat, quae
ex eius signatura sit agnoscenda. Cele¬
bris enim ad coitum ei vis inest, quam mem¬
bro ei indit. Eodem modo in Nenupha¬
re observari, quod umbilico & matrici mu¬
liebri sit affine: hinc coniecturam esse
faciendam de occulta vi Medica, quam ex¬
erit in secundinae expulsione. Sic nescio
quam Ranae signaturam esse impres¬
sam velint, ex qua de Peste sumendum
fit indicium; quae cum in valitura est,
maculas nigras aiunt apparere in lin¬
guis ranarum. Quod si eaedem praeter
consuetum morem in unum coeant &
conglomerentur in unum quasi cu¬
mulum, certo portendi, multos con¬
fertim homines Peste extinctos in unam
foveam coniectum iri. Mentastri a¬
quatici folium Nasi formam signat, ex
quo mira eius ad odoratus restitutionem
vis colligenda est. Idem de papavere cum
corona capitis formam referente ha¬
bendum, & Plantagine, quae Chiroman¬
ticam & pedum figuram habet, & sexcentis aliis.
Hic Botanicorum huius aevi inten¬
datur industria, nec ad extremam cu¬
tim & extrinseca plantarum domicilia
tot annos haereant, ut solis herbarum
Nomenclaturis inculcandis tantum char¬
tae & calamorum terant. Quorsum illa circa
I 4
deno¬