167
136
ALEXIPHARMACVM.
denominationem tam odiosa certami¬
na? Quid illae circa materiam & crassum
illud Herbarum corpus contentiones
tam frivolae, quae exteriorem vix corti¬
cem attingunt? Quis inde in Remp.
Medicam redundat fructus? Ad debel¬
landum errorem, inquis, ne pro Na¬
sturtio Cicutam in usum auferas, &
pium pro Cichoria. Sane bene, inquam.
Sed mora est circa vegetabilium diver¬
soria, quam increpamus, Nucem oculis
externis apparentem descripsisti? Nu¬
cem frangas oportet, si vis esse Nucleum.
Sic per externum illum Plantarum ve¬
stitum, ad Incolam eius Animam, Dei
creatoris expressam quandam imaginem,
eundum est, per hanc, quam dicimus,
Signaturam, ex qua, quid ex Analogica
earundem cum Corpore nostro con¬
spiratione respondeat, investigandum
est: Quae non fallet sagacem Medicum.
Nam quod in homine Vox est, inter¬
pres scilicet affectus & motus, qui est ab
animo, illud in Herbis Signatura est. Lo¬
quere, ut te videam. Philosophus ait pue¬
rum spectatae formae aspiciens. Simili¬
tudinem illam in Planta vides: iam tibi
loquitur, & occultissimum illud Natu¬
rae silentium abrumpit, ut illam peni¬
tius videas, & impressas ei virtutes pres¬
sius