167
12
P. RIBOLAE
Tertio furnus in eius fundo debet
esse caecus, ne aer ingrediatur; ex in¬
gressu enim aeris ignis augeretur & vas
frangeretur.
Quarto in superiore parte furni de¬
bent esse quatuor in angulis foramina,
vt calor transpirare possit.
Quinto in fundo vasis, os furni fieri
debet in initio eius cauitatis, ad hoc, vt
carbones accensi intus accommodari
possint.
Sexto in elatiori parte furni quadra¬
ti efformandum erit orificium, latum,
rotundum & obtusum.
Septimo in tali orificio ponendum
est vas terreum non vitreatum, cuius
fundus optime orificium ingrediatur,
& cum orificio vniatur.
Octauo in fundo vasis terrei cinis
rit ponendus, ad crassitiem medij digiti
pollicis, & in medio cineris pila vitrea
Hermetice sigillata imponenda erit.
Nono accipiendum erit aliud vas
terreum non vitreatum, cuius os vni¬
endum erit cum ore alterius, vt nihil
aeris ingredi possit.
Decimo ignis faciendus erit ex car¬
bonibus quernis, inter ignem tamen &
locum, in quo pila residet, debet esse
distantia ad minimum vnius manus per
longum extensa.
Vn¬