167
13
DE FACVL. METAL.
Vndecimo, gradus ignis semper de¬
bet esse aequalis, ita vt pila excalefacta
non superet tactum manus, sed tangi
possit, tres autem carbones poterunt
conseruare calorem per totum diem.
Hic ignis per menses dutabit sex vel
septem, hoc enim spacio videbis metal¬
lum, ramusculos ac fructices iucundos
sursum emittere, cauitatem pilae occu¬
pantes.
Facta germinatione frangatur vas, &
ramusculi contundentur ex sua terra prius
eradicati, & postea ad ignem exponen¬
tur, vt si quid argenti viui hausissent, il¬
lud totum euaporet, possunt & ablui
quis cordialibus.
Ex hoc puluere, quomodo Sal auri
& argenti extrahatur, notum est alias.
Hic puluis obstructiones contumaces
domat, & omnia viscera corroborat,
ideo in affectu hypochondriaco, in hy¬
dropisi, morbis tartareis, mercuriali¬
bus summum & praesentissimum est
remedium.
Puluis Argenti germinati valet in
affectibus Capitis.
Puluis auri in affectibus Cordis.
Stanni germinati in affectibus ven¬
triculi.
Ferri germinati in aff. mesaraicarum.
Aeris