21
boriosa praeparatione, celebres habebantur) me insinuavi,
Et libros etiam vel potius aenigmata Hermeticorum dili¬
genter perlegi. In primis vero Geberi, Reimundi Lullii.
Arnoldi de villa nova, Rosarium, Turbam Philosopho¬
rum. Isaci Hollandi, Bernhardi Comitis, Paracelsi, Col¬
lectanea Lacinii, etc. Nec pauca in Galliae & Germaniae di¬
versis locis, à peritis artificibus, non sine labore & sumpti¬
bus collegi & descripsi. Ex quibus cum propter nimiam ob¬
scuritatem parum didicissem; etiam recentiorum scripta
per volvi, & hodierno quoque die, libros Andernaci, Querce¬
tani. F. Basili Valentini. Gastonis Clavei: Penotti: Hein¬
rici Cunradi: Libavii & aliorum, non oscitanter lego dispu¬
tationibus Erasti, Auberti, Moresini, Guiberti & aliorum
contra Chimicos, non neglectis. Si quaeris quid utilitatis ex
horum lectione ad me redierit? sic habeto; Artem Chimicam
à tot veteribus & doctissimis viris nobis commendatam,
per se, nec vanam nec contemnendam, sed iucundissimam
& utilissimam esse statuo. Per eam enim multa mira, io¬
cunda & utilia, laborem non fugientibus, manifestantur.
Qui verò hanc artem exercent, id plerumque duplici fine fa¬
ciunt; nimirum ut vel imperfecta metalla in argentum
vel aurum transmutent: vel ex metallis mineralibus &
vegetabilibus singulari artificio, vi ignis, praestantissima
medicamenta, ad curandos tàm internos quàm externos
humani corporis morbos, conficiant. Quidam utrumque fi¬
nem sibi habent propositum. Inter illos qui metalla trani¬
mutare conantur paucissimi sunt, qui id quod verbis pro¬
mittunt, re ipsa praestare possini. Plurimi verò impostores
versutissimi, aliis divitias & aureos montes policentur,
cum