21
cum ipsi pleruumque sint pauperrimi. Metamorphosin metal¬
lorum non esse impossibilem, certa experimenta testantur.
Quis enim negat, ex ferro posse fieri cuprum: ex Mercu¬
rio argentum & aurum; cum id à peritis artificibus, sine
dolo & fraude soepius sit demonstratum? Et ego hisce meis
oculis vidi quendam Mercurium in Argentum transmu¬
tantem, quam vis sine magno lucro. Et quanquam id ra¬
tionibus Philosophicis repugnare videatur: tamen ubi re¬
rum testimonia ad sunt, quid opus est verbis & subtilibus
atque inanibus disputationibus? Rerum enim ex perientia po¬
tior est omni sophistica doctrina. Quis Aristotelicis ratio¬
nibus probabit, ex cinere & arena posse fieri vitrum adeo
pellucidum Averroes inquit: In Alchimia multa fiunt,
quae fieri posse non videntur. Ideoque Alchimia & Magica
ars à nomine scientiae excluduntur, quoniam in his pluri¬
ma sunt, in quibus argumentatio deficit, ut scribit Ga¬
leottus Martius libro de doctrina promiscua, capite 27.
Nullum est dubium, quosdam artifices particulares habere
tincturas, quibus viliora quadam metalla in praestantiora
possint mutare. Et si inter multos qui hanc artem profi¬
tentur, paucissimi sint, qui semper optatum finem asse¬
quantur, ni si singulari DE Ibeneficio adiuti. Posse autem
Chemicos talem lapidem Philosophorum praeparare, quo
omnia alia metallo in purum aurum subitò convertantur,
& omnes etiam gra vissimi morbi curentur: non facilè ad¬
ducor ut credam, nisi videam. Nemo enim unquam in
aulis Caesarum Regum aut Principum visus est, qui talem
lapidem confecerit, quo imperfecta metalla in aurum mu¬
tarit & omnes morbos gra vissimos curarit.
Quod
A 3