21
incurabiles facilè & sine omni difficultate (quasi hoc potius
in sua quàm in DEI manu sit) curare, & vitam ad extre¬
mam senectutem (ad quam ipsi tamen rarò perveniunt)
prolongare possint. De quibus suo more, magno fastu, cer¬
to fatuitatis indicio, egregiè nugantur. Sed cum ad rem
ventum est, nihil est. Aut enim nulla vulgaribus praestan¬
tiora habent: aut necessitate urgente, neglectis suis myste¬
riis, iis medicamentis quae in officinis habentur, utuntur.
Et si res illis feliciter succedit, id Chemicis suis medicamen¬
tis, vulgaribus scilicet additis, nugaciter ad scribunt, ut
hac ratione plures aegros alliciant, & multum pecuniae lu¬
crentur. Et hic etiam est singularis quidam modus (ut Iu¬
risconsulii loquuntur) acquirendi, sed medicis doctis & pis
minimè usitatus.
Quid autem dicam de illis, qui fingunt & scriptis pu¬
blicis proclamant, se panaceam in venisse, ad depellendos
omnes morbos idoneam & probatam? Sunt nugatores im¬
pudentes, circulatorum more laudem & pecuniam aucu¬
pantes. Eventus enim, illorum policitis, minimè respondet:
Quis unquam audivit talem Medicùm fuisse in mundo,
qui uno aliquò Medicamento omnes morbos curasset? Si
Arnoldus de villa nova, & Paracelsus, lapidem illum Phi¬
losophorum (ut fertur) habuerunt, quo omnes morbos cu¬
rare potuerunt: cur quaeso tot medicamentorum formulas
scriptis suis inserverunt? Quod enim potest fieri per pau¬
ciora, non debet fieri per plura. Nugae igitur sunt vitis
doctis indignae, uno aliquo Medicamento, omnes morbos
curari posse. Nisi fortassis per Pharmacon Venenum in¬
telligar, quo simul cum morbis etiam vita tollatur?
B
Denique
Ei