21
tantum aegris exhibent, nec cum aliis communicant, imme¬
mores mandati Christi iubentis, ut proximum diligamus si¬
cut nos metipsos, eumque quantum possumus sive praesens si¬
ve absens sit, iuvemus. Interea tamen ut laudem aucupen¬
tur, publicis scriptis sua illa arcana magnoperè praedicant
atque laudibus in coelum extollunt & lectoribus hoc modo
fumum vendunt, atque seipsos suspectos reddunt. Avari
autem, non minùs quàm illi, suorum medicamentorum
praeparationem alios non docent; sed tamen magno & ini¬
quo precio, (licet id quod policentur minimè praestare pos¬
sint) vendere non recusant. Atque ita non tam vitae proximi
quam marsupio suo consulunt. Saepè etiam medicamenta
vulgaria & officinis nostris usitata, aliis nominibus appel¬
lant, & multo auro, non sine fraude, aliis obtrudunt. Ve¬
teres Medici, quam vis Ethnici, suorum Medicamentorum
praestantissimorum, ut pote Theriacae, Mithridatii & alio¬
rum descriptionem & compositionem aliis non in viderunt,
sed cum posteris candidè communicarunt. Quantò magis
hominem Christianum decet, dona sibi à DEO data in pro¬
ximi sui salutem impendere, & suis medicamentis non tan¬
tum aegros praesentes sed & absentes iuvare, & non tam lu¬
crum quàm aegrotantium salutem spectare? Sed de hisce
plus satis.
Sunt etiam ex duobus obliquis compositi (loquor
de Chemicis nugatoribus) qui non tam avaricia commoti
quàm ambitione & oinaurig adducti (omnibus enim prae¬
ferri volunt) sanis & aegris persuadere conantur, se singu¬
laria artana & astralia quadam Medicamenta habere, qui¬
bus morbos eliam desperalios & mediris Galenicis omnino
incura¬