21
Nunc de iis, qui Medicamentis arte Chemica praepa¬
randis, sunt occupati, scribam Horum aliqui sunt viri
docti, fundamentis Philosophiae Platonicae & Aristoteli¬
cae, & artis medicae ab Hippocrate & Galeno traditae, probè
instructi, atque ad hoc munus à DEO, & Magistratu legi¬
timè verati. sedulò operam dantes, ut Medicamentis con¬
venientibus aegros citò, tutò & iocundè curent. Fatendum
est, artes non simul esse inventas & absolutas Magna igi¬
tur laude digni sunt, qui artem medicam à veteribus tra¬
ditam, novis & utilibus suis inventis magis magisque illu¬
striorem reddunt & arte Chemica talia Medicamenta pa¬
rant, quae sine nausea ab aegris, magno fructu, assumi pos¬
sunt. Qualia hoc tempore in officinis optimè constitutis
multa habentur; Et quibus ego etiam, data occasione, li¬
benter utor. Chemica enim medicamenta, si à perito arti¬
fice, ut decet, rectè conficiantur, & à viro docto methodicè
adhibeantur, in gra vissimis morbis, mira saepè praestant, &
ob id laude sua non carent. Et profectò nimis sibi placent,
& valdè sunt morosi, qui spretis Medicamentis Chemicis,
à se neque visis neque adhibitis, Galeni tantum vestigiis insi¬
stendum esse volunt. Qua si mille quingentis annis, ex¬
tincto Galeno, omnis humani ingenii vigor, ita sic debilita¬
tus ut nihil praeclariùs & utilius potuerit in vestigare atque
in venire: cum manifestum sit, nostri seculi ingenia, vete¬
rum nequaquam esse hebetiora, sed multa praeclara & uti¬
lia, veteribus planè ignota, eruisse, & magna cum laude in
lucem protulisse. Sed inter doctos, qui ea conficere no¬
runt, quidam sunt in vidi, quidam verò admodum avari.
Illi si quid praeclari in venerunt, id sibi reservant, vel suis
tantum