21
urantur & quomodo, aut ex qua materia ea confecerint,
praetextu suorum arcanorum occultant. Atque hac fraudu¬
lenta & perniciosa calliditate, non modo suam inscitiam &
temeritatem tegunt: sed etiam in aegrotorum vitam & fa¬
cultates sine metu grassantur. Nibilominus tamen ad ta¬
les plerumque fit magnus concursus, veluti ad agyrtas men¬
daciis in locis publicis inter se certantes. Mundus enim
vult decipi, & plerumque ex uno atque altero, secundo vel ad¬
verso, imò etiam fortuito casu de Medici eruditione iudi¬
cat, nec quanta doctrina & eaxperientia opus sit ei, qui docti
Medici nomen tueri vult, intelligit. De omnibus hisce nu¬
gatoribus & impostoribus hinc inde vagantibus, & iam Che¬
micam quàm Medicam artem de formantibus & pecuniam
undique aucupantibus, Doctissimus Fuchsius ita scribit:
Cum viri docti, multis in locis, non in magno sint precio:
fit, ut hi qui gartiendo, iactando, policendo, nugando, men¬
tiendo adulandoque plurimùm possunt, omnium iam sint
doctissimi & gratissimi, etc. Haec ego vir doctissime potis¬
simum ad te scribo cum, ut quid ego (Medicis Galenicis cum
Chemicis bellum gerentibus) de arte Chemica eiusque culto¬
ribus tam bonis quam malis, sentio tibi significem; tum ut
ad literas tuas respondeam, & tarditatem verbositate com¬
pensem: denique ut veterem nostram amicitiam hoc litera¬
rarum colloquio renovem. Tu ut vicissim data occasione
scribas: definitionem lapidis Philosophorum (si habes) ad
me mittas, & si quid arcani arte Chemica eruisti, mecum
communices, oro. Vale, DEO te tuosque protegente. Bu¬
dissina 27. Iulii, Anno 1606.
JOANNES FRANCUS D.
Reipub: Budiss: Medicus.