21
Joanni Franco Doct:
Reipub: Budissinensis Medico. S.
Hactus tandem γραμματοφίρον idoneum, vir
doctissime, amicorum veterrime & sua¬
vissime, ad binas tuas literas, eodem ar¬
gumento scriptas, respondere perplacuit.
Ut autem brevibus me expediam verbis: in μετα¬
μορφώσει metallorum tibi prorsus assentior. Quic¬
quid enim garriant quidam Peripatetici & oggan¬
niant: refutat eos ipsa experientia: cui contradi¬
cere sophisticum esse ex Galeno didicimus. An au¬
tem possit confici ejusmodi lapis Philosophorum,
quo omnia alia metalla in aurum subitò convertan¬
tur: & morbi etiam incurabiles persanentur: ego
affirmare non possum; neque etiam affirmantibus fi¬
dem habere. Scotum illum Basileae, de quo anteal¬
tibi scripsi, lapidem talem, hoc est, rubentem pul¬
visculum habuisse, cujus grano dimidio yiijs plum¬
bi, intra horae quadrantem, in purum putum au¬
rum transmutaverit, Zvvingerus ad me scripsit,
Non autem fuisse animam (ut vocant) auri: quae ex
auro aqua artifice extracta, atque argento purissimo
liquesacto reddita, illud in aurum convertit, cer¬
tum est: cum non argentum sed plumbum, & qui¬
dem tanta quantitate mutaverit. Animam voco
sulphur auri quod norunt artifices separare à Mer¬
curio