21
curio illius: sed sine lucro. Ex libi auri vix ej[unclear] sul¬
phuris seu tincturae elicitur. Quod remanet est Luna
quidem purissima, quam Mercurium Philosopho¬
rum vocant. Haec autem duo sulphur & Mercurius
Philosophorum quidam ulteriùs elaborata & exal¬
tata conjungunt, & lapidem illum suum confici¬
unt, perficiendis metallis & sanandis ferè omnis
generis morbis idoneum, &c. Sed longè divinior
& sublimior est lapis Philosophorum: qui haud du¬
bio veteribus fuit cognitus: à plurimis quaesitus: à
paucissimis inventus. Neque enim tot myriades li¬
brorum à veteribus scriptorum extarent de hoc
arcano: nisi subesset veritas. Forsan etiam Urim
& Thumim summi Sacerdotis Israelitici nihil aliud
fuit, quàm lapis ille arcanus & mirificus, Christum
repraesentans.
Quod autem plus nimio posteritas huic lapidi
tribuat, cum nimirum in ictu oculi, cuncta metalla
in aurum mutare: & morbos omnes perfectè & ra¬
dicitus tollere, nihil novi est. Galenistae nostri idem
faciunt suis compositis Medicinis, Theriacae, Mi¬
thridatio & alijs: Paracelsistae suis quintis essentijs,
oleo Vitrioli, floribus & oleo Antimonij, in coelum
usque ea extollendo & celebrandò: quae tamen exhi¬
bita nil tale praestant. Maximam & singularem vim
inesse in lapide illo curando Gallicum morbum, le¬
pram, hydropisin, Phthisin, quor, Comitialem &
similes facilè credo: cum ex auro vitae, ex Mercu¬
rio
B3