21
D. Joanni Weidnero Seniori
Doctori Medico in Republica Sprot¬
taviensi: S.
Redditae mihi sunt literae tuae, doctissime
& amicissime Weidnere, quibus ad meas bre¬
viter respondes, & metamorphosin metallorum
non esse impossibilem mecum approbas. Metal¬
la non differere specie, sed tantum raritate, densuate &
colore, quae cum sint accidentia separabilia, non variare
species Chemici affirmant. Et quaemadmodum homo aeger,
adhibitis idoneis Medicamentis, per solum alterationis
motum, absque corruptione & generatione, sanitatem re¬
cuperat. ita & imperfecta metalla, convenientibus, tin¬
cturis quasi Medicamentis suis, sanari & perfici docent.
Scotum illum, cuius mentionem facis, non modo Chemi¬
cum sed & praestigiatorem fuisse fama est. Qua arte igi¬
tur ex plumbo aurum fecerit, ignoro. Mercurium quo
plumbum abundat, in Solem posse mutari, credo; sed de
scoriùs plumbi valdè dubitò. Novi quendam singulari
quadam Stibii praeparatione argentum in aurum mutasse.
Sed ego in hac arte (qua quidem delector) non sum exerci¬
tatus, nec tempus nec locum Chemica tractandi habeo ido¬
neum. Equidem non de conficiendo auro; (quam artem
malo discere quàm docere & aliorum periculo sapere) sed
de praeparandis optimis medicamentis ad de pellendos mor¬
bos
B4