21
bos idoneis solicitus sum. Lapidem Philosophorum seu
tincturam & Medicinam illam universalem, nunquam
vidi, nec à praestantissimis nostri seculi Chemicis, se vidis¬
se, audivi. Quam vis nugatores quidam spretis & prae se¬
contempiis aliis doctissimis viris, de hoc lapide, sibi nec
cognito nec viso, saepè sua vissimè fabulentur, sibique huius¬
modi nugis mirificè placeant. Mrim ad Thumim summi¬
Sacerdotis Israelitici, quid fuerit, ignoratur. Non autem
fuisse aliquid humana industria factum sed bamco credibile
est. Pyrotechniam quidem fuisse patribus veteris testa¬
menti non ignotam, multis. scripturae locis probari po¬
test. Legisti Exodi capite 32. v. 29. Moysen vitulum au¬
reum Israelitarum, igni combussisse, atque in pulverem re¬
dactum aquae inspersisse, & Israelitis ad bibendum dedisse.
Quomodo hoc aurum potabile Moyses praeparaverit,
pauci Chemici intelligunt. Veterum scriptis de Lapide
Philosophorum, eiusque admirandis Virtutibus, fidem non
derogo, (quam vis scio eos de equo Troiano & aliis rebus
multa scripsisse vix credibilia:) sed cum Comico dico: fac
promissa appareant. Imò manus nostrae sunt oculatae, cre¬
dunt quod vident. Si inter omnes huius nostri seculi Che¬
micos, vel unus tantum fuisset aut esset, qui confecto la¬
pide Philosophico, tanquam Medicina universali pluri¬
mos laetales morbos curasset, facilius ea quae scribuntur
& dicuntur de hoc lapide crederem Qui à Fioravanto
describitur Lapis Philosophicus, non est is, de quo veteres
loquuntur. Et nisi maiori diligentia corrigeretur, ego
profectò eo uti nollem propter Spiritus aquae fortis per¬
niciosos non ablatui, cumque ad authorem suum relego.
Morbos