21
Morbos quos tu recenses non minus ab aliis doctis Medicis,
quàm à Chemicis fuisse curatos, multis exemplis constat.
Galenicos, non minus de suis Medicamentis quàm Chimi¬
cos nonnunquam hyperbolicè loqui, ex Myrepso & aliis ap¬
paret. Laudat venales qui vult extrudere merces.
Quod putas me acerbius in eos invehi, qui sua arcana,
magnis laboribus & sumptibus à se inventa non cum omni¬
bus communicant. Velim te scire, me non expetere, ut si quis
aliquid praeclari in venit, id cum omnibus, etiam ingratis
irrisoribus, gratis & sine precio communicet: sed eos potis¬
simum reprehendere, qui publicis, scriptis aut se squipeda¬
libus verbis, sua mysteria & arcana medicamenta, iactant,
& nescio de quibus Sigillis, & Characteribus multis infirmi¬
tatibus profuturis, fabulantur: cum tamen nulla remedia
vulgaribus praestantiora habeant, & lectoribus atque audito¬
ribus hoc modo fumum vendunt. Iudico etiam non levi¬
ter peccare eos, qui cum praestanti aliquo medicamento à se
invento, (si id in lucem darent,) multos fortassis iuvare
possent, id vel sibi iantum reservant, vel neglectis paupe¬
ribus, divitibus magno precio vendunt. Optarem igitur,
tales aut omninò tacere, aut fideliter docere, aut cum aliis
multis, iusto precio, sua inventa communicare. Panaceae
scilicet illius inventor, medicamentum illud omnibus ven¬
dens, rectè fecisset, si modo praeparationem non occultasset,
& tot virtutes, quas non habuit, ei ad scripsisset, atque hac
fraude ementes pecunia emunxisset. Omne bonum est com¬
municativum sui, inquit Philosophus. Et DEVS ipse tam
malis quam bonis, dona sua largitur, quem imitari debe¬
mus. Si quis publito scripto policeretur se sanguine Phoeni¬
cis
B 5
Q