855
Yod Hei Vav Hei
VERBO INEFFABILI.
Holocaustum vernaculum litat Author.
OMnipotens, Aeternum & Incomprehensibile EnsI
Omnis Boni Origo. Concredidisti mihi Talentum,
quod foenori in forum profero: Verùm agnosco &
confiteor impotentiam meam nauci, vilem & ab¬
utentem mutilitatem. Sic demersus in abyssum
Nihili mei. Te precor, Omne providens Bonum,
ce menter suscipias librum hunc, Eternum Ini¬
tium ac Finis omnis Sapientiae. Fiat Domine, salvifica Tua Voluntas,
in Tui Amoris gratiâ, per lignum hoc aridum, vermium escam, incen¬
di pabulum, servum tuum inutilem, filium ancillae tuae. Nisi denuò
me perficias, custodiasque cuncta Tua dona, in me peribunt aeternùm.
Hoc ingenuè fateor ex meditullii mei notitiâ, coram Te Domine, cui
omnia in veritate percognita sunt: & coram Mundo, cui pleraque
praestantissima latent vera. Stupesco Largitatem, & Magnitudinem
beneficiorum Tuorum erga floccitatem meam. Ita prostratus celebro
Nomen Tuum praegloriosum, illudque desuper in voco, Fidelissime
Amator hominum, IEHOVAHIO Sanctum & Incomprehensibile
Nomen omni tempore, & solum sanctificandum, solumque gratis
sanctificans solos suos Sanctos. Clementer intueâre de throno Omnipo¬
tentiae Tuae viventium miserias, auxiliâre liberis hominum, cùm sit
Tibi volupe illis adesse. Recordare verbi Tui promissionis, non amplius
Deus Patrum nostrorum, sicut olim, at nunc ut Deus declaratus Pa¬
ter noster: Non ampliùs Deus Abrahami, Deus Isaaci, & Deus Is¬
raëlis; sed ut Deus IESVS, Deus MARIAE matris nostrae, & qui
factus Frater noster in amore Gratiae Tuae. Omnium desideriorum
* 2
meorum