855
meorum finis & scopus tendit, ut incomprehensibile Nomen Tuum
sanctificetur, non quoniam vocaris Ter Optimus Maximus; verùm
etiam, quia solus es Omne, cui propriè competit Omne sanctificantis
Amoris votum, quandoquidem non indiges nobis; neque aliud quic¬
quam tibi de vovere possumus. Excipiebat Propheta, A, A,A, Domine,
fari nequeo; Ecce infans sum: Ego verò huic repono O, O, O, Domine,
cogitationes meae deficiunt, liquescuntque in nudo Amoris voto San¬
ctificationis Nominis Tui, Ecce enim Domine, non nisi Nihilum sum.
nec quicquam praeterea, quàm quatenus Tibi placuit, ut ad Te perti¬
neam. O Omne, Omnis, & Omne meum votum, meritò videor verna¬
culâ linguâ tibi offerre, nec non vovere Feudum meae Essentiae, &
Proprii, quibus â Te investitus auxilio proximi mei utor fruor. Quam¬
vis enim primus animae conceptus extra verba consistat, atque sic
absque propriam linguâ: sentio tamen adhuc esse crudum, neque seque
stratum, quousque non limetur ac menti junctus in cogitationes, ver
ba, scripturamque abeat. Hancce cruditatem percipio mihi facere
primi conceptus obiectum infirmum & instabile, citoque rursus obfu¬
scare. Ea propter Aeterna Tua Sapientia eam porrò ad mentem usque
evehi concessit.
Verum quidem, quod velis adorari in Spiritu ab hominibus, non au¬
tem eo modo, ut maneat in primi obiecti indistinctione. Quin imò An¬
geli, puri simplicesque Spiritus, cogitatione licet Te nudè adorent, ceu
Spiritus; certâ tamen, nobisque ignotâ cantilenâ satagunt Sanctifi¬
cans Tuum Nomen sine intermissione sanctificare. Propterea quoque
non solùm ex iota animaâ, totoque Spiritu Te amari praecipis; sed etiam
è toto corde, cunctisque viribus: ita ut Oratio spiritualiter instituta, &
nuda adoratio, saltem excludant oralem, animi attentionis expertem.
Largire, dilectissi me Domine, proximis meis seris Tuis illud per simi¬
litudines suggeram: Organista novam cantilenam inaudiens, eam
mox in principio non sine difficultate ludit; Ipsius anima ex parte
quidem sonum percipit, verùm ejus digiti (ceu structores sonorum, pro¬
ut alia membra verborum fictores sunt) ita concinnè non sequuntur,
nec