855
AMICO LECTORI.
S. D.
FR. MERCVRIVS VAN HELMONT.
Philosophus per Vnum in quo Omnia,
Eremita peregrinans.
Constitueram aliquando, prae multis vagis cogitatio¬
nibus, aegrè à me impetratum iri, scribere quidpiam
proximi mei usu praesenti seculo edendum; quan¬
doquidem odi ficta, variegata, vana & fallacia ver¬
ba, quae Mundani sitiunt. Iam verò coactus rationi¬
bus ac literis aequorum multorum Sapientum, di¬
versis hinc inde ex Regnis Statibusque, qui Salutis
pignore adhortabantur, me teneri cuncta piè defun¬
mei scripta prelo subiicere; lisque annectere, quando, & quo¬
lerit diem suum; quoque in statu scripta praefata reliquerit; Insu¬
supplere ea quae desiderarentur, humano generi multis ab erroribus,
cruciatibus, exitioque in vitam vindicando. Id quod mihi extorsit, ut cae¬
tera cuncta relinquerem, praedictaque Scripta perlustrarem; quo peracto,
ipsum memet in eorum suffragia damnabam, propositum suspendebam,
insequentem narratiunculam planis ac simplicissimis verbis, maternâ lin¬
guam, disserens, juxta tenorem praecedentis Dedicationis paternae, quam
eandemque ipsa illius intentione succinendo imitor.
Incidit Genitoris mei obitus in tricesimum Decembris diem, anni su¬
pra millesimum sexcentesimi, quadragesimi quarti, ad vespertinam sex¬
tam, cùm plenâ adhuc ratione uteretur, priusque omnia ejus Sacra so¬
lemnia & Iusta ipsus postulâsset, nactusque esset. Morbus sibi fuit ejus
ipsa vita, qui ipsi permansit septimanis septem, hunc in modum ordiens;
Aliquando gelidâ foetentique nebula ad meridiem subito pedes domum
revertebatur, quod ipsi fuit in causa, ut cùm epistolium quindecim circiter
linearum exarare conaretur, aut longiori nimis discursui indulgeret, re¬
spiratio in tantum sibi deficeret, exsurgere cogeretur, perque fenestram
proximam spiritum haurire, quo binis diversis vicibus Pleuritis ipsi accer¬
sebatur, à quà tamen omnino incolumem se restituebat; Imò pridiè exitus
**
sui