855
PRAEFATIO
sui erectus adhuc scribebat amico cuidam Parisios, inter caetera haec inse¬
quentia verba; "Deo laus & gloria in sempiternum, cui placitum est hoc me mundo
evocare; ac prout conficio, non ultra viginti quatuor horarum spatium vita suppe¬
tet; hodiè siquidem primum Febris insultum sustineo prae imbecillitate vitae, ejusque
defectu, quibus mihi finiendum". Quod ita insecutum, postquam specialem
mihi benedictionem impertivisset, quam ingens legatum duco. Morbi
ejus proprietatem hîc prolixiùs non extendo, ob temporis angustiam; cùm
praeterea mentio illius mihi facienda sit in Compendio meo de Omnibus
ad Unum, quod, volente Deo, brevi edendum molior.
Paucis diebus obitum ejus praecedentibus, inquiebat mihi; "Cape omnia
mea scripta, tam cruda & incorrecta, quàm penitùs expurgata, eaque conjunge;
tuae curae nunc illa committo; omnia ad arbitrium tuum peragito. Omni potenti
Domino ita placuit, qui omnia fortiter aggreditur, omniaque benignè dirigit". Id¬
circò, Lector attente, rogo, ne primo intuitu iniquè me judices, quòd
crudiora scripta maturioribus permixta excudi curaverim, illis non re¬
stitutis, correctisve. Scito, magnum & laboriosum hoc opus provehendi
desiderium causam fuisse: Nihilo seciùs tandem experiâre, avidum Lecto¬
rem in hoc & praedictis omnimodò exsatiatum iri, tumque probè ac fideli¬
ter omnia me peregisse judicabis, nihil proprio lucro quaerens, quod ple¬
niùs ex hac mea praefatione elucescet. Testor Deum, cui cognitum votum
meum in proximi auxilium tendere. Quapropter lege ac relege scriptum
hoc, & in perpetuum non poenitebit: in summa enim veritate tibi dico, solâ
ex misericordiâ haec me protulisse, animadvertens hominibus prae imagini¬
bus propriis, aeternae ac temporalis vitae salvationem adeò parùm cordi esse.
Sistite intrinseco externos gradus vestros antiquos, ingredimini regiam
viam aeternam; mittite avia illa innumera, quae permagno labore ac diffi¬
cultate ipsus pertrivi, quaerendo, quò pervenirem ad veritatis cognitio¬
nem, interea annitens reperire ordinationem cunctorum creatorum, eo¬
rumque harmoniam, idque omnibus interioribus exterioribusque mediis,
quae imaginari poteram. Omnes tunc sensus intendebam, quò innotesce¬
rem Sapientibus sic nominatis, sperans tandem invenire Sapientem ali¬
quem dedoctum, ubicunque locorum degerem, quas nationes appelle¬
rem, cujusque essent professionis, aut conditionis, juxta appetitum eorum
loquebar, ut colloquio illos devincirem, ac pro viribus totam dispertiebam
causam: hoc, aliisque modis perspicuas plures attingebam cognitiones
fundamentales, artesque, quas omnes consultò hîc praetereo: Cumque
eas singulas ac universas intelligerem, solum magni aestimatum hominis
opificium deprehendebam, quo magis alienum, vanum, ac futile, ma¬
gis