855
PRAEFATIO
homines, exceptis paucis, hâc obstricti sint servitute, quae maximae parti
pro nunc & inposterum vitam adimit: Despero de vita temporaneâ: qui
enim dicuntur laturi auxilium, ejus notitiâ carent, eâque prius potiri co¬
guntur altercationibus ac dissidiis, quae eos inter orientur, odio, invidiâ¬
que, quibus dicti Doctores nunquam laborârunt, cùm sint pauci, dies no¬
ctesque cursitando opibus praepollentes, quo nummorum vim corradunt,
tam apud sanos, aegros, ac mortuos: sicque frequentare concordes potue¬
runt, quod persistet, donec appareant tempora extrema, quae digno¬
sces ex eo, cùm videris, adeò increscere iuniorum Medicinae Doctorum
Licentiatorumque numerum, ut vix quid agant suppetat; Seniores in¬
fensi erunt Iunioribus ac novitiis, quòd census suus quotidianus imminue¬
tur, quódque comperient adventitios iuniores, victui comparando cer¬
tiora discere coacti, quosdam curare aegros, quibus similes sub illorum
curâ necem subibant, cui invidebunt Seniores, voto expetentes interire
omnes aegrotos, quibus iuniores accerserentur; Denique conviciabuntur
illos publicè coram omni Populo, inquientes; Hi Iuvenes scelesti incan¬
tamentis medicantur, Praxi interdicatur ipsis necesse foret. His & simili¬
bus illos subvertere laborabunt, Deumque offendent, ut Iunioribus aliis.
que piis ac industriis addat animum, ut perficiant id, quod Senioribus
verbis his proponent; Cùm vos invitavimus, nobis permittere publicè
quosdam ex nosocomio aegros sanare, pauperum lucro brabium statuen¬
tes, sollicitantesque vos ad vicem versam, & qui effectui non suffecissent,
praemium luerent, illud recusastis: Non quaeritis egenos, sed redditis, men¬
dicos in eo exprimitis, qui consimiles fastidiunt, noluntque eorum nume¬
rum increbrescere: persuasas enim se habent divitum quorundam aedes,
locaque, ubi largior stips eveniebat eorum impostoriis verbis, ritibusque,
ut ita artes, aedesque has liberis suis doti relinquant; Quod ipsum & vos
animo fovetis, at malè succedet: quia publicâ hac discordiâ, quae ex avari¬
tia pronascetur, Mundo fraus innotescet illa diutina, suscipientque solos
Doctores veros, qui ex bonis eorum fructibus dijudicentur, quique Sa¬
maritani vestigia imitabuntur. His absolutis, vitam deficere sentiebat:
ergo oculis sursum flexis, subiungebat moestus; Misericors Domine, ab¬
breviato terminum Salutis humanae, & immutato Doctorum caducam
doctrinam carnis, in genuinum amorem Spiritûs, ut in tui gloriam vitam
absolvant insontes; precor te, ô Salvator mi, necem meam Doctoribus
piaculo posthac non imputes: siquidem ignorant quid perpetrent; sed vi¬
sum aperire digneris, ut veritati adstipulentur, utque Populus praedicet
ea de ipsis, quae olim de Divo Paulo. Quo finito, se totum Divinae volun¬
tati