855
AD LECTOREM.
tati permittebat, extremumque effundebat spiritum in amplexibus hujus
sui fratris, qui praedicta haec verba jugiter ruminabatur.
Hic suâ vice proferebat sequentia: Tenemur omnes, in Christo fra¬
tres, veritati patrocinari; quod non meliùs perficitur, quàm oppugnando
ac defendendo: hinc exsequemur bina, unum, ut hostium nostrorum vires
nobis innotescant; alterum, ut nostris majus addamus robur, sicque ma¬
gis in nostro confirmemur instituto. Postquam omnia haec audivissent, co¬
gebant ipsum hanc provinciam subire mulctae comminatione, in tantum
ut hoc munus voluntarium sibi capessendum esset. Inferebatque; Ego Se¬
niorum secundus, à quocunque erudiri cupidus hâc in re arduâ, Ego ve¬
ritatis minister, quandantenùs concedo priores propositiones binas; ter¬
tiae verò neutiquam adstipulari possum, videlicet interdictis ac censura¬
rum stigmatibus praefatos libros subvertere: illud enim si niteremur,
mnino praeposterè ageremus, opinantes uno loco eos extinguere, aliísque
mille denuo illos resuscitaremus. Non ita rudes & incauti ampliùs sunt
homines, ut olim, cùm cuncta exemplaria litandae obedientiae gratiâ pro¬
ferebant, quod apprimè constat Typographis atque Bibliopolis, iis hinc inde
quaestum facientibus, ac vetari & impediri nequit; Nonne res ipsa passim
id loquitur? haud longè abeundum. Is ipsus Author Dissertationem edi¬
dit, inscriptam De Magneticâ vulnerum Curatione, quae ipsi fuit surrepta,
& quinquagenae circiter ab inimicis ejus typis exscriptae, ad quam diversos
tres libros, totius Europae Theologorum atque Medicinae Doctorum,
theismum eorum colentium, blasphemantibus censuris constantes, ingenti¬
numero evulgarunt, quas censuras facilè conquisiêrant, eo quod in singulis
regionibus omnigeno sub habitu religionisque vultu degant, ubi nummus
vel merx scatet: hasque censorias notas ubique in templis & aliis locis pu¬
blicis disseminabant, quo libellus innotescebat; venabaturque â quolibet;
plures novi illum caro ambientes pretio, nec potiri eo valebant: nullus
enim Chalcographorum quidquam de eo compertum habebat, quando¬
quidem sibi solis servabant, conquirendis censorum vibicibus toties sal¬
tem exscriptus, quò Authorem ejus everterent, ultra quinquagies mille¬
norum Imperialium jacturam ipsi creantes; Quoniam porrò praedictus
libellus, vel Disceptatio, quibus vis Sapientibus Doctis & aequis probaba¬
tur, ingens authori fiebat injuria: Deus alibi prospiciebat, ac benedicebat
ipsi, ne ex desiderio illorum supprimeretur; Et ecce, in detentione hoc de¬
super perpessa alterum prodromi loco libellum superedidit, subsequen¬
dumque alium hunc praecipuum, ut liquidò constet, ejuscemodi scripta
censoriam virgam minùs reformidare.
***
Ut