855
PRAEFATIO
Lucem vasis & Animam appellas; num duae diversae sint Luces, sive unam
saltem una constituant?
Mercurius; Unica Lux aeterna est in omnibus partibus integrè & aeternè,
externè atque internè, utpote vita aeterna, aeternaque tota pars à Deo
mnipotenti inspirata homini; sicuti testatur Moyses, Libri Geneseos capite
secundo; "Factus est homo in Animam viventem": quae Anima constituit diem
septimum, ut demonstratur eo ipso capite: "Igitur perfecti sunt Coeli & Terra,
& omnis ornatus eorum. Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat:
& requievit die septimo ab universo opere, quod patrârat. Et benedixit diei septimo,
& sanctificavit illum: quia in ipso cessaverat ab omni opere suo, quod creavit Deus,
ut faceret. (Scilicet hominem in animam viventem.")
Sapientes; Si Lux haec est dies septimus; quid de diebus sex praeceden¬
tibus sentis, deque eo qui exstat Ecclesiastici capite decimo octavo; "Qui
vivit in aeternum, creavit omnia simul"?
Mercurius; In principio creavit Deus omnia, Coelum & Terram, &
quicquid creatum est: quod Moyses ad introitum Geneseos in primum
diem comprehendit, ubi fieri dierum quinque reliquorum indigitat, in¬
quiens; "In principio creavit Deus Coelum & Terram; Terra autem erat inanis &
& vacua; ac tenebrae erant super faciem Abyssi: & Spiritus Dei ferebatur super aquas.
Dixitque Deus: Fiat Lux. Et facta est Lux. Et vidit Deus Lucem, quod esset bona; &
divisit lucem à tenebris. Appellavitque lucem Diem, & tenebras Noctem. Factum¬
que est vespere & manè, dies Vnus."
In tantùm ut Homo constituat sextum diem, qui dies invicem distincti
sunt, quò se ipsum Homo cognoscat, quid sit, quid ei agendum, quam¬
que potentiam habeat, vel habere possit per Spiritum ejus, quà homo,
(non itidem quà Anima) in praecedentes dies vel creata; sicuti in praefato
Geneseos capite habetur; "Et ait Deus: Faciamus Hominem ad imaginem & si¬
militudinem nostram: & praesit piscibus Maris, & volatilibus Coeli, & bestiis uni¬
versae terrae, omnique reptili, quod moretur in terra."
Sapientes; Nobis satisfacis, ac praeterea superque significas, Hominem
diem sextum esse, & Lucem, & tenebras in primum diem separavit, quam
Lucem sive spiritum vocavit diem, ejusque Sanguinem, Carnem vel tene¬
bras Noctem, quae vespera ac mane sextum diem constituêre, & ita dein¬
ceps reliqui quinque, quamvis iuxta peculiarem cujusque naturam. At
nullam Septimi diei mentionem facis?
Mercurius; Septimummane, Lux, aut vita, Spiritus DEI ipsus est, prout
dictum; Idcóque in septimi diei descriptione Moysis non exprimitur, ex
vespera & mane septimum diem factum fuisse, sicuti praecedentibus sex
diebus