855
AD LECTOREM.
quar, quantum verbis fieri potest, ad Animae Corporisque sanationem ac
conservationem temporalem atque aeternam, iuxta mensuram cujusque
captûs, qui omnibus haud est par, nec erat; utque ulteriùs ad Salutem
adjuvarentur, Deus bonitate suâ ex Prophetis Moysen suscitavit, qui ipsis
Typo (quod Belgicè etiam sonat Biblia) scriptis suis inserviret, priori
nempe Creationum libro, qui omne complectitur quicquid desiderari
potest, quod nunc partim ut totum magis edisseram (secundùm Hiero¬
nymi versionem) siquidem cuncta comprehendit, quae homo in ejus Sui¬
tate, Egoitate, Meitate, similibusque appropriationibus intelligere ne¬
quit: quicquid enim Deus creavit, per Unum, & in uno, liberum ac so¬
lutum creavit; quique id sibi arrogat, ipsummet se proprium reddit, à
Deo se segregat, inque se ipso extremas versùs tenebras viam ingreditur.
Ac sicuti Deus est incomprehensibilis, aeternus, penetrans, adimplensque
Ignis, Lux, & Gloria, carens principio & fine, talis est hominibus sanctis
Belgicè sonat, Vy lichten / quasi Ipse lucet) in coadunato Amore Gloriâ¬
que, & in Piis (exprimit Belgicè Sal-lichten / lucere debet) erit, juxta ma¬
gis & minus; malis verò aeternum tenebrosis, segregatisque hominibus
quoque aeternum urens Ignis est; prout dictum. Quemadmodum igitur
Deus est aeternum bonum (belgico Idiomate DEUM exprimit,) ita quo¬
que omne Bonum creavit, quicquid creatum est. Primus homo in Lucem
& Bonum constitutus est, tanquam à Deo creatus, non tamen unitus in
aeterna Quiete ac Gloriâ, sed ut creatus ad Imaginem DEi arbitrio libero;
quod iam in nobis proprium est factum, seductione, atque transgressione
Interdicti, Admonitionisque DEI, in Mortis attactu & esu, seu vetitae Ar¬
boris fructus, quos mater omnium Heva tetigit, comeditque.
Sapientes dicti, tibi loquebantur; Ne tam longè excurras, priusquam
percipiamus, numquid te ipsum noveris, quidque te esse dixeris.
Mercurius; Homo sum, à Deo Omnipotenti creatus ad Imaginem & si¬
militudinem sui, ex Terrae limo corpus (idiomate belgico Licht aem / quasi
Lucis vas) possidens, Spiritum & Animam ab illo adeptus; Unumque ho¬
rum fieri oportet, Corpus, Spiritus & Anima debent Sanctificari (Vy-licht
zijn / ipse lucet) vel Beati (Sal-licht zijn / lucens erit;) sin minùs, vas &
Spiritum damnari necesse est.
Sapientes; Animadvertimus, te conari exprimere, te triplicem esse, non
verò Unitum, Spiritumque tuum tenebrosum vel lucidum fore, offusca¬
tionem sui ex Carne proventuram, quae est terrestris, mortifera & obscu¬
ra, Illuminationem sui acquiret per Spiritum irradiando, explendo, & sub¬
igendo tenebras. Verùm audire avemus, utrum sit tertium; quoniam
*** 3
Lucem