855
PRAEFATIO
mo & Uno distat. Propterea Heva, utique hinc procreata, quid Secundi
ac Minoris est, iuxta Corpus, non item iuxta Spiritum & Animam: has enim
ab Adamo tenet, quae aeternae ac permanentes sunt, quarumque Heva par¬
tem possidet, eamque totam, veluti cunctae partes aeternae sunt; prout di¬
ctum. Praemissis nunc ulterius asserendis, Comperies foeminas ideò men¬
strua pati, progenerationi inservientia, quoniam Hominem quoad Cor¬
pus progignere debent ratione eâ, quâ dictum.
Sapientes; Acquiescimus, insuperque duorum vocabulorum occasione,
quae Belgico idiomate consideratè protulisti, bina Scripturae loca nobis in
memoriam revocas, commemorata unum ab Euangelistâ Matthaeo 12 ca¬
pite, ubi Christus inquit Pharisaeis; "Qui non est mecum, contra me est: & qui
non congregat mecum, spargit. Ideò dico vobis: Omne peccatum & blasphemia re¬
mittetur hominibus (Carni) Spiritus autem blasphemia non remittetur. Et quicun¬
que dixerit verbum contra Filium Hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra
Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc seculo, neque in futuro. Aut facite
Arborem bonam, & fructum ejus bonum: aut facite Arborem malam, & fructum
ejus malum: siquidem ex fructu Arbor agnoscitur. Progenies viperarum, quomodo
potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur". Alterum
à Lucâ capite tertio, post citatum Iesaiae Prophetae locum, qui dixit; "Et vi¬
debit omnis caro Salutare Dei. Dicebat ergò (scil. Ioannes Baptista) ad turbas,
quae exibant ut baptizarentur ab ipso: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fu¬
gere à venturâ irâ? Facite ergo fructus dignos poenitentiâ, & ne coeperitis dicere:
Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quia potens est Deus de lapidibus istis
suscitare filios Abrahae". Quae duo vocabula binis hisce textibus quoque reci¬
tantur, sermonis Belgici significatione haud malè congruentia, omnique
demonstratione tuâ nobis indicans, sic vocatam Serpentem, quae Hevam
seduxit, ejusque Spiritum, certè fuisse Carnem ipsius propriam, Sangui¬
nemque, Arboris vetitae fructus appetentes, Spiritumque suum ea propter
alloquentes; ut ita Serpentis nomen serpens non habeatur, verum aequè
serpens Animal, ac Homo, juxta Carnem, quod superque cernitur in Ho¬
minis infantiâ vel senectâ, aut cum spiritus debilitatur, ipsum esse fieri¬
que serpentem.
Qua propter, postquam Deus Homini dominium irrogasset in Anima¬
lia, in omnem Terram, & in omne Animal serpens, quod movetur in ter¬
râ, postremum hocce dominium maximum est, quo beatitudinem suam
operari debebat, id quod liquidius ex textu patefacies, quam primum
tium suppetet: iam enim properamus, siquidem secundi praefinitorum diei
dimidium mox cessit; progredere igitur, & festina, nobisque differentiam
inter