855
AD LECTOREM.
inter te atque Adamum edisserito, cum adversùs caliginem suam ipsi lu¬
ctandum erat, quo aequè ac tu eam subigeret.
Mercurius; Alia nulla, praeter quod tenebrae in homine auctae sunt, per
attactum fructuum, comestionemque, Arboris prohibitae in tantum ut
Tenebrae primas in lucem teneant, eamque nunc possideant, quemadmo¬
dum in Adamo Lux tenebras ejus possidebat, & ante lapsum ejus illumi¬
nabat.
Sapientes; Quî hoc factum?
Mercurius; Factum est hoc comestione fermentanti, contagiosa, caligi¬
nosâ, & mortiferâ.
Sapientes; Quid eo vis innuere, per Similia te explica.
Mercurius; Sicut erant tenebrae in facie Abyssi, prius quam Spiritus Dei
ferebatur super aquas, simili modò comperies, vas aliquod, locumve con¬
clusum & mucidum, omne id, quod tantillo saltem temporis infertur,
aequè rancidum reddere, ulteriusque inficere, nec quicquam de fermento
& mucore primo principaliori decedere; Insuper ut demonstretur, locum
hunc mucidum etiam esse tenebrosum, à doliariis addiscitur, qui cupien¬
tes rescire & experiri, utrum dolium sit mucidum nec ne, orificium ejus
aperiunt, perque umbilicum accensam candelam immittunt, cumque vas
erit mundum, nulloque mucore infectum, lucerna transversim immissa ar¬
dens permanebit, donec vapore suo progignente semet ipsam pręfocet; do¬
lio verò exsistente mucido, flamma aut lucerna per dolii orificium ad spis¬
situdinem ligni penetrare nequit. Manifestè igitur apparet, caliginem quo¬
quesese exserere; aliasque res caliginosas efficere, perinde ac Lux operatur,
idque cùm caligo Lucem, aut caliginem Lux superat; Hae, similesque tene¬
brae, ante omnem Lucem sint, oportet; & quò sunt stabiliores, stabilius
etiam est corpus inde exortum. Ulteriùs nunc animadvertendum, sicuti
Lux temporalis extra se illustrat, alia aliâ longiùs, juxta earum stabilita¬
tem, magnitudinem, aut coalitionem, simili proportione ac modo tenebrae
extra se radios effundunt, ut relatum; sicuti quoque ignis ardens & consu¬
mens per sumen suum potest accendere, comburere, & excitare plura semi¬
na in Crescentiam, pro ratâ stabilioris eorum naturae; id quod noto hoc ex¬
perimento evidenter percipies; cernitur atque sentitur, quò propius Ignis
accenditur, magis fulget, calefacitque: hic nunc Calor & Fulgor una ea¬
demque res est, quam diu est, in Igne, uti per collectionem radiorum illo¬
rum calidorum, adminiculo speculi cujusdam ustorii probari potest, quo
congregantur rursus calidi radii, similesque fiunt illis in igne exsistentibus,
nimirum calidi & urentes; Iam cum Ignem temporalem, sparsum & ca¬
**** 2
ducum