855
PRAEFATIO
ducum liberè ardere permittimus, deprehendemus, lumine, quod per i¬
gnem effulget, diversis distantiis abhinc alia creata aduri, in proximo vide¬
licet magis stabili ac combustili, & quatenus radii diffunduntur, eatenus
quoque Calor minuitur, minúsque stabilia creata accendet; Ratio est, quod
citò fit, citò quoque perire necesse habet; propterea Regiones frigidae ac u¬
vidae, majores proferunt fructus, prae fervidis & aridis ditionibus, minùs ta¬
men durabiles quàm alii minores calidiores, quoniam eorum Lux, quę ipsis
inest, magis est divisa, idque tam in brutis quàm hominibus, udarum pla¬
garum homines rudes & magni sunt, nec tantum Caloris sufferre possunt,
ut Homines in editis, aridis, fervidisque regionibus degentes, ut superque
res ipsa testatur, imò adusque cadavera violenta morte peremta compe¬
ries, prout Historiae narrant, & quotidie adhuc experiri possumus, cum
strages edita fuit, edeturve, hominum qui ex tractibus frigidis & aquosis
illos calidiorum provinciarum ad versus belligeratum processerant, utrin¬
que caesos diu post dignosci potuisse, quia illi frigidiorum regionum citò
putrescebant, hi arescebant atque superstites manebant, in fervore inte¬
gri hi praedurabant, quod balsamus eorum durabilior est caeterorum,
prout magis minus vè materiae humidae continent, vel magis minusve de
Luce nocturnâ participant, quique eâ magis destituuntur, ii magis diurnâ
Luce gaudent; Quemadmodum nunc Sol perfectum ac majus est lumina¬
re diurnum, ita Luna, Planeta nobis proximus, perfectum Luminare No¬
cturnum est, quae perennia sunt in eorum Essentia, corporaque ea itidem
perennia & durabilia praestant, quae ope eorum nascuntur & renascuntur.
Praeterea ut Unicus est Sol, ac Unica Luna, eorum creata haud aliter quàm
ipsis similia, comparata esse possunt, unica etiam & perfecta, ut Aurum
quod Philosophi Solem appellârunt, & Argentum Lunam caeteraque quin¬
que metalla similiter pro re natâ, secundùm caeteros Planetas; quo ritè ege¬
runt, perhibueruntque veritatem, quia unica corpora perfecta sunt, Ignis illis
nocere nequit, in eo stabilia permanent, in Igne Aurum vivit, ideò Phi¬
losophi Salamandrae nomine illud insigniverunt, quae falsò nunc pro Ani¬
mali habetur; Ignis temporaneus atque caducus ignem suum solummodo
ex parte possidet, ut dictum, Sol autem Ignis & vita perennis est, solum¬
modoque in sibi simili vivere potest, quod etiam stabile corpus sit oportet;
Ac sicuti Corpus est temporaneum in rebus omnibus, duobus exceptis his
praedictis, quae eorum similia sunt, & ab illis omnino participant, quâ ra¬
tione Corpora in primam eorum Essentiam, eâ Lux itidem ad Originem
suam reverti debet; Caducum enim perenne non potest attingere; Praeter¬
ea Caligo stabilis ante Lucem adsit oportet, in quâ Lux suscitetur, quod si
tenebrae