855
PRAEFATIO
tuos, ut videas. Ego quos amo, arguo & castigo. Aemulare ergo, & poenitentiam
age. Ecce, sto ad ostium, & pulso: si quis audierit vocem meam, & aperuerit mihi ia¬
nuam, intrabo ad illum, & coenabo cum illo, & ipse mecum. Qui vicerit, dabo ei se¬
dere mecum in throno meo: sicut & ego vici, & sedi cum patre meo in throno eius.
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis".
Sapientes; Gaudemus, quod intelligimus à te cognoscimusque Lucem
elucentem ac vivificantem; effluentes pariter, agentes, fermentales, con¬
tagiosas, caducasque tenebras; per quae resciscimus, quomodo Heva fructus
tenebrarum tetigerit atque comederit; & quòd exinde tenebrosa & conta¬
giosa devenerit; per effluentem ejus caliginem, tradebat id quod comede¬
rat, ut quae id ipsum facta erat, Adamo, qui eodem vescebatur: Similiter
per diversitatem Lucis elucentis à tenebris exserentibus se intelligimus,
quomodo Dei ministri per Lucem externa & sempiterna opera patrare
possunt, ut montes translocare, caecis visum reddere, surdis auditum, mor¬
tuos resuscitare: & vicissim, malos caliginososque homines extra seipsos
solummodò operibus segregatis ac lethalibus designandis esse potes, ema¬
nenti eorum caligine. Percepimus quoque vitae arborem in medio horti
locatam fuisse, pariterque fuisse arborem Scientiae boni atque mali, quod
colligere licet ex Moysis capite secundo, insequentique tertio. Apprehen¬
dimus item, arborem bonam, fructus verò malos fuisse, praeterea iam Ar¬
borem hanc cum Paradiso cognoscimus ex verbis tuis, idemque Moysis,
secundo capite; "Plantaverat autem Dominus Deus Paradisum voluptatis à prin¬
cipio: in quo posuit hominem, quem formaverat. Produxitque Dominus Deus de hu¬
mo omne lignum pulchrum visu, & ad vescendum suave: Lignum etiam vitae in medio¬
Paradisi lignumque Scientiae boni & mali. Et fluvius egrediebatur de loco volupta¬
tis ad irrigandum Paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. Nomen uni Phi¬
son; ipse est qui circum omnem terram Hevilat, ubi nascitur Aurum: Et Aurum terrae
illius optimum est": Porrò capimus & hoc, quod habetur cap. tertio; "Et cùm
audivissent vocem Domini deambulantis in Paradiso ad auram post meridiem"; id
quod explanatur ulteriùs 18 Psalmo Davidis, qui inquit; "Coeli enarrant glo¬
riam DEI, & opera manuum eius annunciat Firmamentum. Dies diei eructat ver¬
bum, & nox nocti indicat Scientiam. Non sunt loquelae, neque sermones, quorum
non audiantur voces eorum. In omnem terram exivit sonus eorum; & in fines orbis
terrae verba eorum. In Sole posuit tabernaculum suum: & ipse tanquam sponsus pro¬
cedens de thalamo suo: Exultavit ut Gigas ad currendum viam, à summo Coelo egressio
ejus, & occursus ejus usque ad summum ejus: nec est, qui se abscondat à calore ejus.
Lex Domini immaculata convertens animas: testimonium Domini fidele, sapientiam
praestans parvulis. Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda: praeceptum Domini lu¬
cidum,