855
AD LECTOREM.
cidum, illuminans oculos. Timor Domini sanctus, permanens in seculum seculi: Iudi¬
cia Domini vera, iustificata in semet ipsa. Desiderabilia super aurum & lapidem pre¬
tiosum multùm: & dulciora super mel & favum. Etenim servus tuus custodit ea, in
custodiendis illis retributio multa. Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me:
& ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero: &
emundabor à delicto maximo. Et erunt ut complaceant eloquia oris mei: & meditatio
cordis mei in conspectu tuo semper. Domine adjutor meus, & Redentor meus". Co¬
gnitum quoque habemus, mortalem hominem Arborem vitae, attingere
posse, eâque frui, cùm fuerit Cherub, isque fieri potest, testante Moyse,
3. cap: Geneseos; Et ait; "Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum
& malum: nunc ergò, ne fortè mittat manum suam, & sumat etiam de ligno vitae,
& comedat, & vivat in aeternum. Et emisit eum Dominus Deus de Paradiso volu¬
ptatis, ut operaretur Terram, de quâ sumtus est, Esecitque Adamum: & collocavit
ante Paradisum voluptatis Cherubim, & flammeum gladium, atque versatilem, ad
custodiendam viam Ligni vitae".
Quandoquidem nunc determinatum illud biduum effluxum, quódque
brevi à nobis sis relinquendus, prius inaudire avemus, quia initiatus es
4 Ordinibus minoribus, an caeteros tres similiter ambias, sive in Docto¬
rem Medicinae promoveri.
Mercurius; Sacerdotium magnum est munus, multaque requirit, nunc
praesertim, de multis respondeant, sintque perfecti oportet, cùm ritè de¬
fungi velint, quod capessere neutiquam auderem, nisi coactus. Doctora¬
tum Medicae Artis meritò defugio, quoniam ejusdem Professores plerum¬
que alienas fovent opiniones, minusque veritatem sectantur; At Deum
orabo, sibi placeat, in dies mihi concedere, voluntatem ejus exsequi totis
viribus, adusque destituere vitam.
Sapientes faustae noctis voto te beabant, adhortantes; Perge tuo in in¬
stituto, & agito, ut tibi ipsi, mediante die Saturni, in die Lunae, per Diem
Solis, libertatem procures, ut dictum; Demumque te commendamus po¬
stulationi subsequentium nos, qui te insimulârunt, accusârunt, atque con¬
vicerunt, ut omnia praefata Luci ederes: eos alloquere & exaudi, ut cun¬
cta exsequâre observabunt, pro hôc biduo nostrae Delegationi stetimus.
Adhaec, erga Dominos & Magistros hos Sapientes tuis gratiis defunctis,
illorum sectatoribus inquiebas; Veritatis amatores, summè honorati, cum
minùs honoratis, nobiles ignobiles, quique adestis, neminem vestrum seor¬
sim novi (quamvis à vobis instimulatus fuerim) quia vultu iam mihi vela¬
to estis; Scitote, demissè me vobis omnibus supplicare notis, ignotisque,
promtam meam opellam, benevolumque affectum haud gravate suscipere,
omnibus