855
PROMISSA AUTHORIS. 7
sua charismata, in palaestram Medicam immissa, dignetur illustrare robu¬
stioribus ingeniis, largo roris imbre secundare, tandemque tanti cau¬
sam, maturare properè, hoc aerumnoso seculo.
INDEX COLVMNAE
PRIMAE.
1. INtentio Authoris. 2. Ortus Medicinae, atque inde
succedens continua depravatio. 3. Scholarum &
Sectarum ortus. 4. Majoris successi Europaeorum, cre¬
dula ignavia. 5. Medicina quae per Galemum introivit,
post in circulum, ad molam est circumdulta. 6. Penu¬
riosae Scholarum caecitatei. 7. Constructus incurabilium.
pudibundus Catalogus. 8. Contra Phlebotomiam, ab ejus
Indicatione. 9. Errores solutivorum. 10. Nebulonum
in medicinam introitus. 11. Galeni aliquot imposturae
12. Qui facilitate Galenus Principatum medendi ac
quisiverit. 13. Nil valuisse acumen Ingenii, ut nec
Scholas ethnicas. 14. Quantum quis in Scholis ethni¬
cis possit proficere. 15. Medicina, cur suprema, & obs¬
curissima scientiarum sit. 16. Finis Medicinae, stetit
neglectus. 17. Demonstrantur errores finium.
COLUMNA I.
Quanquam Philautia plerum¬
que excludit cognitionem ve¬
ritatis, quaque tamen homini
nil datum sit pretiosius, atta¬
men Christianae pietatis ple¬
num censui, docere quantum mihi tradita¬
profecerint disciplinae. Deliberavi itaque
rem plane insolitam, nimirum vertiginis
& socordiae pocula, evertere, quibus Scholae
hactenus inebriatae, mundum inescarunt
& imposuere viginti & uno seculis. (2) Pri¬
mus Hippocrates, rarissimi doni vir, & Ad¬
eptorum particeps, sua experientiae ali¬
quot taedia, sine fuco edidit. Quoniam
eius paucissima exstant genuina, eaque ad
huc alienis deinceps placitis, & commenta¬
riis servire coacta: quamvis pleraque ejus
opera, sint quisquiliae adulterae. (3) Hanc illius
itaque Industriam, non tulerunt alii, ea
nempe est dierum caries, ut virtus, & veri¬
tas, suos ab ortu, habeant mox comites ae¬
mulos: unde humana quaevis, semper rui¬
nis suere obnoxia. Etenim quae rudiori¬
bus, sed, sincerioribus seculis, charitatis er¬
go amplectebantur, mox in lucro, commo¬
ditates, luxum, & gloriam invenere. Suc¬
cessit ergo dein charitati, pietatis ostenta¬
tio: & ex lucro vanitas, commiserationem
delevit. Sic nempe medendi puritas, in
linguas, jactantias, controversias, rixas, &
coniecturas migravit, relictaque fide fide¬
li priorum observationum, theoremata ere¬
xerunt, socordiae atque vertigini molliter ac¬
commodata. Galenus dein quingentis annis
iunior, hypotheses exstruxit, complexionum
humorum, & graduum: promittens facili
methodo, demonstrationes mathematicas
earum rerum, quas sola Natura metiri po¬
test, quae sibi in occultis eadem reservavit,
ac tandem nonnulla solis Spagyris patefe¬
scit. Galenus interim sua theoremata in in¬
gens dispersit, quae postea Graecorum gar¬
rulitas, adauxit in immensum, quaeque Scho¬
lae, in hunc usque diem, superstitiosè co¬
lunt, quia alienis laboribus sibi tropaeos
fecere. Hinc itaque studium, in professio¬
nem, & Academias transiit. Quandoqui¬
dem Romanos (quos Graeci Barbaros vo¬
cant) Galeni posteros, non piguit hunc si¬
bi authorem proponere. A medendo nam¬
que transilierunt in Medicos, & Medici¬
nam erexerunt: adeoque in limine erra¬
runt, in hunc quoque diem usque, omen si¬
bi in nomine scripsere. Quod scilicet non
ab opere medendi, Medicinam colerent,
ac Medici essent, sed à dicendo solum, Me¬
dici dicendi essent, & professio eorum Me¬
dicina, totaque medicatrix ars, propria con¬
fessione, duntaxat esset sermocinalis futu¬
ra. Nec decus ex arte, qui tantum à dicen¬
do nomen acquisivere, sperare se, praesago
Etymo denotarunt. Mauritani postea pal¬
mam pollicebantur, ubi paenè hellenismus
studiis defloruisset. Europaei verò despe¬
rantes, velut tota animi vis sibi effeta es¬
set, barbaris inventis state, & peregrina ex¬
coluisse,