855
8. PROMISSA AUTHORIS
coluisse, sibi duxerunt satis. Illorum autem
commenta, in novas indies centurias rede¬
gisse, nedum non ingenerosum putarunt
sed honori duxere, sapere, ex commentario
duntaxat. Hinc socordiae poculum, Scho¬
las veterno imbuit, quisque assentiri, quam
indagare mallens. (5) Inde nec ab Hippocra¬
te, Medicina progressum usque fecit: Sec
quae per Galenum adhuc retroivit, dein¬
ceps in circulum circumacta est; unde
Scholae vertiginem concepere; & Galeni
praestigiae, cantum cuculi imitantes, in
eundem semper circulum rotarunt. Dum
enim studia in lucrum erecta sunt, medi¬
cina circum molam rotata est. (6) Siquidem
cum praeter venae sectionem, & laxativo¬
rum supellectilem, vix alia Scholae remedia¬
adhuc hodiè agnoscant, sitque omnis illa¬
rum conatus, ut sanguine, stercoribus, bal¬
neo, cauterio, sudore, adeoque non nisi cor¬
poris viriumque diminutione, itemque
cruoris putrefactione, (quam appellant
purgationem) miseraque laniena, omnes
corporis languores tollere praesumant
(7) Hinc factum est, quod ipsemet, evanidos es¬
fectus admirantes, copiosam erexerint in
curabilium cohortem, velut desperatione
adactae, de illis morbis, non nisi pudibun¬
dam mentionem faciant, ac curam pallia¬
tivam introduxerint, calamitate, atque de¬
speratione plenam. 8. Sola inquam Pletho¬
ra, Phlebotomiae dicitur indicatrix, qua
de caetero ut nocet: ita initiantis morbi¬
acuti inedia, & ciborum aversio, cum
depopulante morbo, omnem Plethoram
primis diebus facile deplent. Neque in¬
ane revulsionis, atque derivationis com¬
mentum, magnopere profuisse, suo quan¬
doque themate, sub febribus demonstra¬
vi. (9) Laxativa verò, cum saltem novellum
cruorem, è Mezaraicis venis emungant,
illumque pro veneni illorum indole, di¬
versimode putrefaciendo, transmutent,
profectò, non nisi languidam spem sanan¬
di, per eventum, confusione, anxietatibus,
& incertitudine plenam, dedere hactenus.
tantae mortalium cladi, aegrorum, orphano¬
rum, ac viduarum suspiriis, & mortuo¬
rum tandem commiseratione ducti, ca¬
mus obviam. Etenim praeterquam quod
tam incerta, ac infida sint scholarum aegris
auxilia, humanam quaeso sortem mecum
commiseremur, quae vitam, & fortunas, arti
coniecturis, & incertitudine refertae, sup¬
posuit, ut omne quoque nebulonum, ac
meretricum genus admiserit, quò in no¬
stros cognatos impune saeviat. (10) Tantam
scholarum, & saeculorum ignaviam, & cae¬
citatem, cum mecum perpendo, laudo
Deum ter gloriosum, quod parvulis in se¬
ipso, multam veritatem patefecerit, quam
magnatibus & cathedris occultavit. Ideo¬
que Iudiciorum Dei abyssum, admirans,
sanctè adoro. (11) Caeterum Galenus, praede¬
cessorum gloriam in se rapiens, artem
suam paucis contentam Regulis, in im¬
mensa volumina dilatavit. Placuit nimi¬
rum, ex quatuor Elementis, corpora quae¬
vis institui, & suam inde integram quiddi¬
tatem rapere. Adeoque ad horum nor¬
mam, quatuor qualitates, totidemque com¬
plexiones simplices, mox totidem qualita¬
tùm complexarum binarios, ac inde quo¬
que humores quatuor, nostri constituti¬
vos, antè ab aliis somniatos, confirmavit.
Dein, ex illorum lucta, & discordia, tam
simplici, quam suis fictis humoribus socia¬
ta, omnes propemodum morbos, & sanan¬
di scopos, sive indicationes, prout ex illo¬
rum synmetria, sanitatem derivare statuit.
Morbum quoque omnem, esse meram
qualitate diathesin. Quapropter, contra¬
riorum duntaxat contraria esse remedia.
Qua randem necessitate compulsus, vires
simplicium, verbotenus è Dioscoride, gra¬
dusque elementarios distinguens, exscri¬
psit, seminalem, & specificam illorum pote¬
statem, utrobique negligens, quia nesciens.
12.
(12) Qua quidem artis facilitate, sibi principa¬
tum medendi conciliavit, obtinuit, & alle¬
cta posteritas tanto compendio, veternus
sopor, per fores ignaviae, in Scholas irrepsit.
Cui excitando, utinam Deus suum hono¬
rem,