855
PROMISSA AUTHORIS 11
sibi quam optet opponentem Medicum,
ut se omnipotentem, etiam meritas im¬
mittendo poenas, vincat propriis clemen¬
tiae suae donis. Haec est Charitas Altissimi,
super caduca quaevis, aestimabilis, quam
electis à se Medicis, à saeculo est elargi¬
tus. Ille, ille incompraehensibilis, dispo¬
nens omnia suaviter. (7) Eiusmodi autem
Medici sunt, in ventre matris praeparati
(hoc namque, verbum, "creavit ipsum Al¬
tissimus", importat) suo fungentes munere,
nullius lucri intuitu, nudeque reflectun¬
tur super beneplacitum (imo mandatum)
Illius, qui solus, verè misericors, nos iu¬
bet, sub indictione poenae infernalis, fore
Patri suo similes. (8) "Obedite praepositis", praece¬
ptum quidem: "sed honora parentes, honora
Medicum", angustius est, quam obedite, cum
cogamur etiam obedire minoribus. Me¬
dicus enim Mediator, inter vitae Princi¬
pem, & mortem. Desisto, maturè sat, con¬
siderans beneficia mihi immerito praesti¬
ta. Porro nec Lectorem benivolum re¬
quiro, nec Momum timeo. Liceat enim
utrique displicere, cui est licitum, omnem
vituperare laborem, & scientiam. (9) Sic nam¬
que Deo statutum est, ut nova, suos con¬
tinuo nanciscantur duros censores, & in¬
gratos, ut plurimum. Renunciavi namque
magno conatu, Aulis placere, & Magna¬
tibus, etiam pendere ex arbitriis alienis,
semper hoc aestimans servile, prout ècon¬
tra, liberum plane, non subesse cum illo
ente, quod nemini, nisi Deo, est subiectum:
Nam etsi initio arduum esset: solitum
tamen mihi, id austeritatis genus elegi,
geniale dein feci per assuetudinem, ad
dulce inveni. Atque utinam, id mihi non
tam ex arrogantia, quam curatioris scien¬
tiae possessione inoleverit? Subinde enim
interim memor verbi. "Deus dispersit ossa eo¬
rum, qui hominibus placent: confusi sunt, quo¬
niam Dominus sprevit eos". Certo itaque
scio, si largitoris ferat placitum, super sata
rorabit, incrementum dabit, eruntque sic
conceptus mei Reipub. humanae proficui,
si adsit dierum plenitudo. Sin minus. No¬
vit is saltem, interiora mei, & Clementiae
suae exspectabo retributiones. Sit ergo
Deus; inter me, & mundum, qui utrum¬
que est iudicaturus. Sit nomen ejus ter¬
gloriosè sanctificatum, fiatque ejus sola,
in omnibus sanctificans voluntas. Amen.
COLVMNAE TERTIAE.
1. QVibus mediis detur Intellectus. 2. Author quo¬
modo falsitates depraehenderit. 3. Inscinia me¬
dentum capitalis. 4. Difficultates Authoris, adhuc iu¬
nioris, cum aliis Medicis. 5. Libros omnes deseruit.
6. Quid peregrinando, ac quam parum didicerit. 7. Pu¬
tavit dudum, Medicinam, esse Graecorum im posturam.
8. Quantum ex Paracelso profecerit. 9. Ingenuitas
Authoris. 10. Vnde Scholae excusationem mendica¬
turae.
COLUMNA III.
(1) CHaritas orat, desiderium quaerit; &
necessitates, ex commiseratione, in
anima pulsant. Sic datur intellectus;
Sane puduit me, vel ab adolescente, quod
operarius, vocatus ad opus, illud promit¬
teret, staretque promissis. (2) Ego vero ad in¬
firmum, initio morbi, & constantibus ad¬
huc sibi viribus, vocatus, eundem interire
permitterem. Formidinis enim plenus
credidi, non sat fore, dicere: "Non est in
Medico semper relevetur ut aeger." Et nata in¬
de licentia, temerè progredi, atque conti¬
nuare in opere medico, dicendo: Excusa¬
bor, quia feci quantum potui, iuxta artis
theoremata: Si scire meum, undequaque
defectuosum, ipsaeque artis hypotheses,
in radice sui, sint cariosae. 3. Est nimirum;
Medentum inscitia, pergens male meden¬
do, ferè capitalis: Quippe nec impianda
apud Deum; ubi pellem pro pelle dabit
homo. Signum est namque, ejusmodi Me¬
dicum, non per fores; sed per fenestras
intrasse, falsumque nomen sibi arrogasse.
Ego quidem, à teneris adhuc ossibus, sci¬
entiam ante divitias habui. (4) Sciscitabantur
nempe medentes, cur minus iuxta Gale¬
num curarem, illosque, ceu anteceden¬
tium gregem, sequi recusarem? Sponde¬
bant quoque annuè plures ducatos mihi
B 2 in