855
CONFESIO AUTHORIS 15
gloriola potitus dubia. Enimvero specia¬
li privilegio, soli Deo, competit omnis
honor, & gloria. Cognovi ergo quod bel¬
lum indixissem Deo, & induxissem alie¬
nationem in universum, vano conatu. Si¬
quidem ordo rerum universalis, est, ut
mnia primario, ultimato fine, atque tota¬
liter, sint in honorem Dei. Itaque ut labor
meus, non esset omnino reprobus, (procul
adhuc àbonitate) necesse fuit penitus, hanc
mei notam, piari serio. Quocirca huc spe¬
ctabat, exspectabaturque poenitentia su¬
pernè, cum efflagitatione. Qua ad venien¬
te, alter tandem oculorum se pandit. (12) Vidi
enim tum, quod omnium rerum, quae sub¬
sole sunt, indagatio, esset donum bonum,
descendens à Patre luminum, in filios ho¬
minum, ad occupationem, seriamque ali¬
quam emendationem praeteritae inscitiae,
alias periculum inanis complacentiae,
latere subinde infestare. Quamobrem, ro¬
gavi supplex Dominum, pro suae pietatis
complacentia, cum vanitatis meae omni¬
moda displicentia, quod mei parceret, at¬
que egoitatem semper in me, reflexam,
mortificare dignaretur. (13) Interim resoluto
animo decrevi, hunc librum igni sepelire:
quod ipsum quoque praestitissem, & exse¬
qui paratus iam eram. nisi altera intelle¬
ctualis visio, se mihi obtulisset: Vidi enim
coram, arborem longe pulcherrimam,
quasi per totum horizontem expansam,
cujus magnitudo, & amplitudo, me insi¬
gniter stupefecit. Erat conspersa floribus
innumeris, odoriferis, colorisque placidis¬
simi, ac luminosi: quorumque singuli,
gemmam à tergo habebant, fructus va¬
dem. Onum. igitur de tot myriadibus, mihi
decerpsi, Et ecce odor, color, totaque gratia
floris, confestim periere. Eodem instan¬
ti, datus est mihi visionis intellectus. Ni¬
mirum dona Dei singula, esse florum in¬
star, & gloriosiora, quam Salomon in suo
throno: magnarum scilicet exspectatio¬
num, si in arbore remanserint. At si homo,
donum sibi appropriet, aut à sua origine
decerpere ausit, quanquam sibi evanescat
flos; manet tamen carptor, debitor sponsi
fructus. (14) Donum ergo Dei, decreveram
deinceps relinquere in sua arbore, nec
quicquam mihi arrogare decerpendo, fa¬
teorque lubens, meam praeteritam ingra¬
titudinem erga arborem. Quia quidquid
eius habeo, gratis elargitum est, & ad
tempus, mihi conditionaliter concessum.
Caeterum ex fundo animae, detestor va¬
nam stultamque ignorantiam meam, quod
donum istud, peregrino radio in me ca¬
dens, in me reflectere, primitus putave¬
rim. Nam ut ex fimo, fumus putidus: Ita
ex literis, fastus liturae ascendit. Delecta¬
bar nempe ente rationis potius, quàm ve¬
ritate solida: putans fore, post mortem
honorificum, quod nemo merito magni¬
faciet, honorem nempe fore, applausum
multorum, judicio errantium. Horreo
igitur, repudio ex nunc, atque renuncio
laudibus, quascunque unquam aliquis,
mihi daturus est. Nunc demum sentio,
quas labes habeat vanae gloriolae amor,
qui bellum apertè eidem indixi. Sciens,
imo sentiens, ex praeterita visione, quan¬
quam facile sit laudem non capere, dum
non datur: attamen difficile esse, eadem
non delectari, dum offertur. Quia exper¬
tus sum quam horridum sit, in futuro se¬
culo, gloriam totam Deo debitam, aliqua
ratione frivola, sibi ex parte attribuisse.
Desiderabam ergo, ut liber hic, pro com¬
muni bono emergeret, suppresso nomine,
ut auram vulgarem testarer me contem¬
nere posthac. Sed obstat Potestatum de¬
cretum. "Omnis anima subiecta est potestati¬
bus." Iuvet me Deus, fons omnis luminis
boni, ut pergam serio meipsum irridere,
dum quandoque à tergo, ac subinde à la¬
tere, antehac vana praesumtio irrepsit, ne
posthac amplius me infestet quoquam
modo. Irrorabit super sata, si fortassis ipsi
placuerit, crescitura, quae in usum proximi¬
seminavi. Opto interim, Christi fideles,
me indignum, malum, nescium, atque te¬
merarium iudicari, modò proximus indè
non senserit detrimentum in medendo.
Non