855
STUDIA AUTHORIS. 16
Non enim inutilem, atque inscium me ae¬
stimaverit frustra. Imo si haec mihi non
cesserint in reatum, id abyssalis clemen¬
tiae tribuo, quae omnia vertit in bonum, se
diligentibus, propter sui immensam bo¬
nitatem. Cui meas vanas laudes, suppli¬
citer, ex meae confessionis, & depressionis
infirmitate offero, retribuo, atque sup¬
pono.
STUDIA AVTHORIS.
1. ORtus, & vita Authoris. 2. Author risit larva¬
tas Professorum industrias. 3. Nuditas Autho¬
ris. 4. Solidiores scientias in otio prosecutus. 5. Vile¬
scebat Astrologia. 6. Canonicatum sprevit. 7. Quis
profectus studiorum Louanii, apud Jesuitas. 8. Dis¬
plicuit Stoicismus. 9. Stoicismum spernendum ex
mandato. 10. Casu velut in Medecinam raptus Au¬
thor. 11. Defectus herbariorum. 12. Medecinam
tantum supernè defluere, Ideoque non posse tradi per
regulas. 13. Non doceri per Authores, scientia infusa
instructos. 14. Impostura cujusdam Professoris Mede¬
ci. 15. Cur studium Juris reliquerit. 16. Quanta au¬
thori ariditas, & nuditas à studiis. 17. Quid egerit
pro studiorum initio. 18. Praxis detexit nuditatem
medentum. 19. Oratio pro Scholarum erroribus. 20.
Promissus Raphael in somnio.
(1) ANno 1580, totius Belgii ca¬
lamitosissimo, Parens meus
obiit: fratrum ac sororum
postremus, & vilissimus ego.
In studiis enim educabar.
Anno autem 1594 cursum Philosophiae
absolveram, qui erat mihi decimussepti¬
mus. Itaque cum solam matrem haberem,
videbar Lovanii, totus mei juris & arbi¬
trii factus. Quocirca videbam neminem
ad examina admitti, nisi tunica talari, &
cuculla larvatum, quasi vestis doctrinam
sponderet; (2) coepi cognoscere, quod Profes¬
sores, ab olim, iuvenes, in artibus propo¬
nendos, ludibrio exponerent: delirii
quoddam genus in professoribus, adeo¬
que in toto mundo admirabar, ut & sim¬
plicitatem credulitatis luvenum. Contra¬
xi me in calculùm, ut saltem meo iudicio
cognoscerem, quantus essem Philoso¬
phus; an veritatem, an scientiam adeptus,
ipse examinabam. (3) Comperi, me litera in¬
flatum, & velut manducato pomo vetito,
plane nudum, praeterquam quod artificio¬
se altercari didiceram. Tum prius enotui
mihi, quod nihil scirem, & scirem, quod
nihili. Sphaera namque in Physicis aliquid
scientiae promittere videbatur, cui idcirco
Astrolabium, usum annuli, & theoricas
Planetarum adiunxeram; Logisticen si¬
mul & Algebram, loco oblectationis,
quoties aliorum lectio taedia adduxerat,
colebam: Quibus elementa Euclidis ne¬
ctebam, hancque doctrinam, socialem fe¬
ceram genio meo, eo quod veritatem con¬
tineret. fortuito autem, ars Cyclognomica
Cornelii Gemmae, velut altera Metaphysi¬
ca in manus venit. Quae cum Nicolaum
Copernicum unicè commendaret, non
destiti, donec eundem mihi familiarem
fecissem. Vnde didici vanas excentricita¬
tes, alium coelorum gyrum, adeoque non
impenso tempore dignum, quidquid de
coelis magnis laboribus acquisiisse praesu¬
mebam. Coepit itaque vilescere studium
Astronomicum penes me, quod parum
certitudinis ac veritatis polliceretur, In¬
ania vero plurima. Peracto ergo cursu,
cum nil solidi, nil veri scirem, titulum
Magistri artium recusavi; nolens, ut me¬
cum morionem professores agerent, Ma¬
gistrum septem artium declararent, qui
nondum essem discipulus. Quaerens ita¬
que veritatem, & scientiam; non autem
apparentiam, me scholis subduxi. Cano¬
nicatus opimus mihi promittebatur, mo¬
do Theologiae me emanciparem; sed de¬
terrebat me S. Bernardus, quod peccata
populi comederem. rogavi autem Do¬
minum esum, me dignaretur eo vocare,
ubi maxime ipsi placerem. Annus enim
erat, quo Jesuitae Lovanii coeperant do¬
cere