855
STUDIA AUTHORIS 17
cere philosophiam, Rege, Proceribus, &
Vniversitate, invitis; Idque cum illis à Cle¬
mente VIII vetitum esset, discipuli vero
illorum, ad gradum aspirantes, ad Peda¬
gogia confluxissent, caeteros verò, ac ditio¬
res, plausibili studio alliciebant Geogra¬
phico: alterque Professorum Martinus
del Rio, qui prius Judex Turmae Hispa¬
nicae, ac dein in Senatu Brabantico fessus,
ad Societatem allectus, confluxerat, Dis¬
quisitiones magicas exponebat. Vtram¬
que lectionem suscepi avide. Ac tandem
pro messe, solas stipulas inanes, rapsodia¬
que pauperrima collegi, judicio priva.
(7) Interim ne hora absque fruge evanesce¬
re, trini L. Annaeum Senecam, qui mihi
impensè placuit, ac praesertim Epictetus.
Videbar itaque in morali Philosophia,
veritatis succum reperisse: statim dein co¬
gitavi, hanc esse, pro qua Pythagoras, tot
annorum stricta exigeret silentia, iudi¬
cium excellens, ac propterea obedien¬
tiam insignem. Tandem paucis mutatis
videbam Capuccinum, esse Stoicum Chri¬
stianum. Arrisit quidem studium pro ae¬
ternitate: sed pro tanta austeritate, obsta¬
bat valetudo tenerior. Oravi Principem
vitae aliquoties, vires daret, quibus nu¬
dam veritatem contemplarer, immediate¬
que amarem; auxit hoc mihi desiderium
Thomas à Kempis, ac deinde Taulerus.
Cumque per Stoicismum, me proficere in
perfectione Christiana praesumerem, &
certo fiderem, tandem post aliqualem in
isto exercitio moram, & fatigationem, in¬
cidi in somnium. (8) Videbar factus Bulla in¬
anis, cujus diameter, à terra, in coelum us¬
que vergeret: supernè enim immineret
sarcophagus, infernè vero, loco terrae,
abyssus erat obscuritatis. horrui immen¬
sum, simulque excidi extra omnem rerum
meique notitiam. Ad me vero rediens, in¬
tellexi unico conceptu: Quod in Christo
Jesu vivimus, movemur, & sumus. Quod
nemo, vel nomen Jesu, ad salutem dicere,
sine peculiari gratia Dei, possit. Quod
continuo orandum sit; "& ne nos inducas in
tentationem", etc. Datus est mihi nimirum
intellectus, quod sine peculiari gratia, ad
quaslibet actiones, nil nisi peccatum nos ex¬
spectet. Quo conspecto, & saporabiliter co¬
gnito, admiratus sum priores meas igno¬
rantias; & cognovi, quod Stoicismus me,
inanem & tumidam bullam, inter abyssum
inferni, & mortis imminentis necessitatem,
detineret. Cognovi inquam hoc studio,
specie mediocritatis, fieri me arrogantis¬
simum: quasi libertatis arbitrii fretus, gra¬
tiae divinae renunciarem, ac quasi, quae vel¬
lemus, per nos metipsos efficeremus. Ab¬
sit tale nefas, dixi. Quapropter istam bla¬
sphemiam, Paganismo quidem indulgen¬
dam; at Christianum dedecere censui, ad¬
eoque Philosophiam Stoicam, hoc titulo,
odibilem censui. (9) Interim cum nimia re¬
rum aliarum lectione, taedio afficerer, ac
fatigarer, recreationis ergo, Mathiolum,
ac Dioscoridem volvebam, ducens me¬
cum, nil mortalibus aequè necessarium,
quam Dei gratiam, in vegetabilibus admi¬
rando, propriis ministrare necessitatibus,
fructusque eorundem carpere. (10) Mox dein
comperi, à diebus Dioscoridis, nil artem
herbariam increvisse; quinimo hodiè ab
ipso traditis herbarum iconibus, nomini¬
bus atque faciebus, plantarum, utrimque
duntaxat disputari: nil verò virtutum,
proprietatum, ac usuum, esse adiectum
priori inventioni, atque historiis: Praeter¬
quam quod posteri, confinxerint gradus
qualitatum elementariarum, quibus tota
herbae crasis tribuenda est. At cum du¬
centas fortè herbas, unius qualitatis &
gradus, diversas habere proprietates com¬
perissem, atque aliquot diversarum qua¬
litatum, ac graduum, symphoniam (puta
in potionibus vulnerariis, habere, in pro¬
ductione eiusdem effectus, coepere me¬
cum vilescere, non quidem herbae, (pen¬
tacula divini amoris,) sed ipsi Herbarii:
cumque causam instabilitatis effectuum,
tantaeque obscuritatis, in applicando, ac
medendo, mirarer: (11) Inquisivi, num esset
liber aliquis, tradens axiomata, & Regulas
C Mede¬