855
NATURALIUM 39
bus vero, fistula avi, vel lacrymalis, sanan¬
do sunt operosiores, quovis ulcere tibia¬
rum in circuitum extento. Putavit nimi¬
rum, Regularum pronitate deceptus, vul¬
neris incarnationem ab externo tantum
agente emplastro proficisci, eamque exte¬
rioritatem, nedum esse relatu superficiei
nostri corporis: sed respectu figutali, di¬
stantiae labiorum vulneris, in ordine ad
ejus centrum. Historiam referam. Auriga
militaris, uxorem luc Veneris inficit. haec
vero, remedii penuria, in ulcus exedens se¬
se distendit. Onum saltem vidi, ab aure in
cervicem, humerum, & cubitum, ponè per
homoplatas, totum latus costarùm, & tho¬
racem, devastans carnosam membranam.
Quae ut obesior est mulicribus, ita altio¬
rem profunditatem continebat. Plura alia,
at minora, per abdomen, in crura se habere
dicebat, & humanum corpus ferè sine cute¬
exhibebat. Mulier authoritate mea, in ho¬
spitale Vilvordiae deportata, renuentibus
monialibus: sed mars praevalens, etiam
quandoque monialibus aliquantisper impe¬
rat. Chirurgus praesidialis, Chrysulcam,
madefacta stuppa, dolore incredibili, vivis
musculis intingit, & miserando ejulatu
domum incutit. Transiens autem rogavi,
cur id fecisset. Inquit, esse Carcinoma ul¬
ceratum; ac totale, & quo citius interiret,
eo esset felicior. Id querula monialis au¬
diens, dixit, se per Regulas suae domus
non teneri, ad hospitandum Cancrum, le¬
pram, vel luem, etc. Illico ergo ante crepu¬
scula, mulierem ad suburbia deferunt, &
in sterquilinio deponunt. Pauper rusticus
verò, ignotam mulierem commiserans, ex
ramis, casulam contra pluviam fabricat, fo¬
lia vero aliquot brassicae, diffluendi puri,
& aëris inclementiae arcendae, applicat. Is
casum mihi narrat. Exhibeo Corallatum
Paracelsi, per albumen ovi paratum, & 26
diebus tota convaluit. Ingentia enim ul¬
cera, festinato impetu, pelle tegebantur,
minutulis aliquot, ab initio rimis, perpe¬
tuitatem dinturniorem servantibus. Mox
moriens affinis quidam, huic pauperrimae
domum & agrum legat. Maritus ejus, po¬
ne sentes perit: Illa secundò nubit, iam ar¬
mento, grege, & arvis diyes. Ego enim in
marito, & Chirurgo, latrones: In moniali¬
bus levitatem; in rustico Samaritanum, & in
muliere, Iobum admiratus, cognovi Deum
Iob, eundem esse universi, & perpetuum
Rectorem omnipotentem. A quo, iicet ho¬
mo sit suffuratus titulos majestatis, Celsi¬
tudinis, excellentiae, clementiae, & domi¬
nationis, unicum saltem sibi perpetuum re¬
servaverit. Quod est, aeternitatis. Cujus re¬
spectu, homo est fungus unius noctis, cras
putridus. (41) Sciant ergo Scholae, Regulas
Matheseos malè naturae quadrare. homo
enim non naturam metitur: sed ipsa se.
Neque enim ethnicus, viarum ignarus, vias
magis ostendet, quam caecus colores, an¬
tea non visos. Ergo praeter ignorantiam
naturae, in sui radice, ac quidditate; Scho¬
lae nescivere rerum causas, numerum, exi¬
gentiam, denique maturitatum, tardita¬
tum, & celeritatum fluxiones. Itemque
ignorarunt compositiones, & resolutiones
corporum, tam natura, quam arte factas:
Seminum quoque, fermentorum item ne¬
cessitates, fines, dispositiones, defectus, re¬
staurationes, interitus, subsecutiones, quo¬
que contiguitates, & dependentias, eo
quod Agens naturale, rebus exoticum, atque
peregrinum edocerent. Consecutivè etiam
ignorarunt formarum nativitates, ut & in¬
de prodeuntes proprietates. (42) Quorum loco
fortunam, casum, tempus, vacuum, & infi¬
nitum exposuerunt, licet naturae aliena,
quaeque disciplinas continerent ridiculas.
Imo secutae sunt Authorem, qui credidit,
mundum ab aeterno, in aeternum, propriis
viribus explicatum iri, sibique contradi¬
cit negando infinitum. Cum primus Mo¬
tor, aeternum duraturus, omnia facturus,
in potestate aeterna, infinitum necessario
includat.
ARCHEUS