855
LOGICA INUTILIS 41
inde conceptibus turbatior, caeterosque
orbes, primis motibus secum ducit. Quo¬
ties uterus, ascendentali imaginationis re¬
gimine turgidus, thymosin patitur, parti¬
culares viscerum Archeos, in sui obse¬
quium rapit, infirmitates viriles aemulan¬
do, plerumque miserè deludit medentes,
ficta imagine. Propemodum brutorum
Archei, se habent instar humani. Nec inu¬
tilem simplicium supellectilis cognitio¬
nem hauriemus, ex plantarum discrimine,
& sexubus suis. Quippe nec sine myste¬
rio, in sola corruptione natis reptilibus &
insectis, nil aeque natura ludendo variè, in¬
tendit seriò, quam analoga sexuum utro¬
bique discrimina. Quocirca, neque ea¬
dem in plantis neglexisse autumandum,
licet promiscuo sexu, unicum semen, &
foecundissima prole, faciant beatum. Po¬
tissima autem effectrix majorum virium,
dignoscitur sub Veneris signaturis, eluce¬
scens sexuum solicitudo, subinde & her¬
maphroditica promiscuitas. Quae enim
plantae sunt foemineae, primi mobilis ra¬
ptum conciliant. Naturalis ergo Astrolo¬
gia seminis humani, suas directiones jux¬
ta universalem coeli motum componit;
non autem de foris mendicat: etenim si
omne vegetabile, semen suum edere pote¬
rat, ante stellarum creationem, certè ho¬
minem decebat non minore privilegio
gaudere, ex innato nimirum semine, sub¬
sistentiam, motum, supernamque latio¬
nem habere, non autem ex astris; libro de
vita longa, ad longum elucidantur, quae
hic desiderantur de Archeo vitali.
LOGICA INUTILIS
I. PRotestatio Authoris. 2. Omen hujus libri.
Quibus mediis in condendi Philosophia sit u¬
sus. 4. Author scribit, velut ex mandato. 5. Distri¬
butio Logices per membra. 6. Ridicula penuria dif¬
ferentimum pro definitione. 7. Miseria Divisionis.
8. Dividendi methodus, non meretur nomen Philoso¬
phiae. 9. Vana jactantia argumentationis. 10. Logi¬
ca parit tantum opinionem. 11. Cur nouemdecim Syl¬
logisimi, non pariant scientiam. 12. Examinatur sten¬
toria pompa Syllogistica. 13. Cur omnis conclusio,
sit annexa dubio. 14. Cur conclusio Syllogismorum sit
necessaria. 15. In veris praemissis falsas conclusiones,
& contra. 16. Scientiam demonstrationis non gene¬
rari in discente. 17. Syllogismus cur non pariat scien¬
tiam. 18. Verae scientiae sunt indemonstrabiles. 19.
Scientia principiorum non est in Ratione. 20. Quid
inveniatur per Logicen. 21. Scholae Logices, se oppo¬
nunt sacris. 22. Per Logicam, resumitur tantum, quod
ante scitum est. 23. Duplex, & pene inutilis finis Lo¬
gices. 24. Nulla scientia nisi de sursum. 25. Logi¬
cari pro Philosopia vendere continet imposturam.
(1) VOcabor praesumtuosus rixa¬
tor, cuique anteriorum scire
displicet, instar apri, vi¬
neam funditus evertentis.
At scio, quod malè mecum
ageretur, si anima subiecta staret judiciis
humanis. A viro namque coepi ambitio¬
nem aspicere ex obliquo, ceu rerum va¬
nissimam, pendentem ex instabili homi¬
num arbitrio. (2) Oculus meus in directum
semper aspiciebat vocationem, quam in¬
vita Parente, meam feceram. Nunc scio
autem, me veritatem docere, compulsum;
ideoque hujus libri doctrinam, etsi die¬
rum numero siderit, permansuram tamen,
in mundi finem usque. Quid si ostendero
inscitiam, ignaviam, impietates, & incle¬
mentias medentum, circa res summo pre¬
tio habendas, quarumque jactura est irre¬
parabilis, animabus demque periculosissi¬
ma, mihique cum despectu respondeatur,
ludibrio, & sarcasmo: profecto vel ex
nunc mihi gratulor, vivoque contentus,
spe illius retributionis. (3) Etenim mihi ne¬
nesse fuit, in condenda nova Philosophia,
omnia paenè rescindere, à prioribus tradi¬
ta, multaque institui, & restitui debere,
quae pari animo, non recipiet quilibet.
Nec ignoro, perpetuam benemerentes
manere sortem, ut asperum, & ignarum
plerumque censorem tolerent. At, si uti¬
lia doceam, praecepti est, acceptum non
defodere talentum. Possem cum Hieron.
F (in