855
74 GAS AQUAE
tio. 30. Stabilitas Peroledo tranquillo, unde. 31.
Probantur Peroledi. 32. Obiectionis solutio. 33.
qua occasionaliter à seipsa glaciatur, non autem effe¬
ctiut à frigore. 34. Cur glacies sit levior aqua.
Proportio levitatis in glacie, per mechanicam. 36.
Constantia, & simplicitas aquae. 37. Entia quaelibet,
quodammodo sentire. 38. Vapor facilius redit in
aquam, quam Gas. 39. Mutatio in vaporem, respectu
Separatoris aeris, est obliqua. 40. Aer est siccus, &
frigidus per se. 41. In corpore elementato, non est sim¬
plex, & omnimodi homogeneitas. 42. Extenuatio sul¬
furis aquae, dit lenitatem glaciei: non autem peregrini
in aeris immistio. 43. In patiente differt reactio, à re¬
nitentia. 44. Per 17 rationes probatur, aerem in
quam, aut vicissim nunquam transmutari.
GAs, & Blas nova quidem sunt
nomina, à me introducta, eo
quod illorum cognitio ve¬
teribus fuerit ignota: Atta¬
men inter initia physica, Gas
& Blas, necessarium locum obtinent. Igi¬
tur, hoc paradoxum amplius dilatandum
est. (1) Ac primò, quo pacto, ex aqua, Gas
fiat, & quàm sit alius modus ab illo, quo
calor aquam in vaporem elevat. Itemque
quo pacto haec contingunt, ex aquae ana¬
tomia sciendum est. Repetam ergo. (2) Deum
ter gloriosum, in principio, creasse coelum
& terram, & abyssum aquarum. Abyssus
autem incipiebat à concavo Coeli, & ter¬
minabatur super globulum terrae. Nil ibi
legitur de creatione aeris, qui tamen cor¬
pus est, & in elementum creatus; non
quidem post sex dierum creationem, ut
repleret locum, ubi aer nunc est. (3) Itaque
Coelum aerem designat, estque Coelo¬
rum materia, alias hactenus incognita. De¬
in creavit Aeternus firmamentum, ut se¬
pararet aquas, quae sub se manere debe¬
bant, ab iis quae supra se mansurae erant.
(4) Non erat autem firmamentum, velut ca¬
taracta aut tanquam otiosum intersti¬
tium aquarum: sed potius operativum il¬
lius separationis principium. Prout Sol,
non est interstitium inter diem, & no¬
ctem; licet sit factus, ut separet diem à
nocte: sed Sol est ipsius diei factor. Coe¬
lum ergo, sive aer, est constitutus separa¬
tor aquarum, duraturus, quamdiu ipse¬
met mundus. Cujus ergo duas obtinuit
insignes potestates. (5) Excelsum nempe fri¬
gus, eique proportionatam siccitatem.
Habet quidem ingentia in se lumina, quae
in eo volvuntur, quaeque ingenitum fri¬
gus, utcunque mitigent; non tamen aer
deficit ab eo munere Separatoris. Et qua
parte ejusmodi separatio contingere de¬
bebat (quae nobis est vicina) nulla pror¬
sus sunt lumina; imo nec etiam multum
eminus. (6) Quo propius autem aer ille, Bea¬
torum coenacula attingit, pluribus scatet
luminibus. Sic se habet aeris dispositio.
Nunc vero halitus historiam aggrediar.
Qui vaporem, simul & Gas continet, ad¬
eoque contentum acris, est examinan¬
dum. (7) Nec est enim Gas siccum, & oleo¬
sum corpus, quod exhalationem veteres
dixere: sed complectitur insuper &
queum aliud, praeter vapores, unde me¬
teoron corpus, modus, & progressus co¬
gnoscentur. (8) Considero corpus Aquae,
continere elementalem sibi, atque genia¬
lem mercurium, liquidum, atque simpli¬
cissimum: salem denique insipidum, ae¬
que simplicem. Quae ambo, intra se am¬
plectuntur uniforme, homogeneum, sim¬
plex, & inseparabile sulfur. Haec suppo¬
no, pro ut Astronomi suos excentricos, ut
intelligendi imbecillitati nostrae, eatur
obviam. (9) Sal igitur aquae, ut à minimo te¬
pore movetur, & calescit, caloris impa¬
tiens, illico in altum, tanquam ad quietis
atque refrigerii locum, scandit, cum pro¬
portionata Mercurii sui parte. Atque ea¬
tenus & sulfur, ab ambobus inseparabile,
comitari debet. Tria sic connexa, sunt va¬
por, qui in aerem deductus tepidum, pro¬
pter easdem rationes, festinat ascendere,
donec refrigerii loca, à Creatore parata,
attigerit. Quo iam perductus vapor, sta¬
tim infesto sibi calore deposito, sal fugae
suae velut poenitens, optaret suo in Mer¬
curio rursus resolutionem accipere, ac in
pristinum aquae statum redire. Sed obstat
excelsum, infestumque loci frigus. (10) Cujus
occa¬