855
80 GAS AQUAE
causato. 6. Si aer unquam fieret aqua: Id
praecipue esset, dum aer infra aquam pre¬
mitur. Et, si aqua soret actio aquae, in il¬
lum tunc maxime suum sortiretur effe¬
ctum. Imple ergo lagenam vitream ad di¬
midium, aqua, ejusque os subere, ne quid
exspiret, claudito, tum fortiter millesies
concute vas sursum, deorsum, ut omnis
aqua velut in bullas spumescat. Tandem
utut labores, non invenies, aerem in a¬
quam aut vicissim abiisse. 7. Si ergo aqua
aerem in se non mutet: agens alioqui na¬
turale ad hoc agat, ut patiens reddat sibi
simile: non est aliud deinceps, per quod
aer fiat aqua. Ubi quasi per parenthesim
notandum venit, Prędictum axioma suam
amittere universalitatem, & veritatem, ne¬
dum in elementis, ubi contingit actio in
invicem mutua, sine optatu mutandi unum
in se: sed & in Coelis: Imo & in concre¬
tis plurimis. Neque enim Mercurius, to¬
ta, atque indivisibili sui substantia, ideo
pediculos necat, ut sui reddat similes. Sic
neque succinum trahit paleas, ut inde suc¬
cinum faciat. Stramineo ergo argumento,
cadit axioma Scholarum, quod aliàs levi
vento difflatur. 8. Si enim aer in aquam
mutaretur, id potissimum contingeret,
ubi duo ista elementa, in minimis parti¬
bus sibi commiscentur, id est enim in nu¬
bibus. Atqui in nubibus hoc non fit: Quia
quacunque loco, gradu, modo, & qualita¬
te, aer aquae superficiem attigerit, semper
aqua ab aere minuitur, neutiquam un¬
quam augetur. Nulla est igitur actio aquae
in aerem: nam si qua esset, ea esset in su¬
perficie concava aeris, ubi vis elementi
aquae, residentis in loco nativo, est robu¬
stissima, maximéque conjuncta: sed ibi
aer consumit aquam; quia dividit in vapo¬
rem: Ergo aer in aquam non abit un¬
quam. 10. Cum igitur nullum elemen¬
tum, in se, habeat radicem, per quàm, velut
toedio affectum, seipsum transmutet in
aliud: omnis siquidem transmutatio, a¬
liunde à dualitate procedit, non autem
spontanea est in elemento libido, morien¬
di, & in aliud convertendi, deestque appe¬
titus, destinatio, & necessitas se augendi,
alendi, permutandi; aut naturam, in qua à
Deo est creatum, mutandi. 11. Vana est
igitur lucta elementorum commistio in
concretis corporibus; nugaxque trans¬
mutatio unius in aliud. cum nullum ele¬
mentorum, ab alio, neque à seipso, in trans¬
migrationem sui esse, sollicitetur. Quocir¬
ca primus mecum conclusi, Aquam, & Ae¬
rem, esse elementa primaria, neque retro¬
gressum unquam facere posse. 12. Non
voluit enim benedictus Naturae Parens,
quod elementa hostiliter essent opposita¬
& apposita, mutuam perniciem, & voraci¬
tatem perpetuo anhelarent, totiesque fie¬
rent, deficerent, & cum totidem quotidie
formalibus privationibus interiectis, re¬
surgerent ab interitu, ad pristinum, sine
medii simplicioris intercessione. Quod
medium sanè alioquin optaretur, tam ae¬
ris, quam aquae particeps, deberetque esse
tamen horum neutrum. 13. Idcirco Sacra,
aerem Separatorem: non autem destru¬
ctorem, vel annihilatorem aquarum no¬
minant. Nec fas est, aerem ad alia tradu¬
xisse numina, quam quae ipsi sunt à rerum
opifice, atque Domino injuncta. 14. Fi¬
naliter, rarefactio, aut condensatio, for¬
mam essentialem aquae non mutant: quia
sunt dispositiones materiales, Archeo de¬
stitutae. 15. Porro, si aqua, arrepto fer¬
mento, ac semine, in corpus concretum
transmutatur. Id tamen elementali pri¬
vilegio ipsi est perpetuum, ut nec pro¬
inde aquae elementalis materiam un¬
quam deponat. 16. Seminibus quidem
concessum est, ex aqua, sua fingere con¬
creta, suamque tragoediam per formarum
defluxum ad interitum ludere. At non
proinde formae concretorum, aquae sim¬
plicitatem, & formae suae identitatem de¬
struunt. Multo minus, quam anima su¬
perveniens, formam carnis destruit. 17.
Compatiuntur nempe subordinatae for¬
mae, se invicem ubique in concretis. Er¬
go multo magis forma concreti, elementi
sui