855
GAS AQUAE 79
desiderentque manere ut sunt. Hinc tota
aqua simul, se per crustam loricat, ut Se¬
paratori resistat. Quod quidem per sic ere
non valet, quin & in glacie, iam aliqua
sulfuris pars, extenuationem sui, sit passa:
adeoque & hactenus glacies, aquae super¬
natat. (34) Quod autem sulfur aquae, in glacie,
licet extenuatum sit, non tamen aquae na¬
turam deposuerit. Probatur per mecha¬
nicam. (35) Imple lagenam vitream & ma¬
gnam, frustis glaciei, collum vero clauda¬
tur sigillo Hermetis, id est, per vitri ibi¬
dem liquationem. Ponatur haec tum lage¬
na, in bilance, adiecto pondere, in opposi¬
tum, & videbis quod propemodum octa¬
va sui parte, aqua, post resolutam glaciem,
erit ponderosior seipsa glacie. Quod cum
millesies ex eadem aqua fieri possit; re¬
servante semper idem pondus, dici non
potest, quod ejus pars aliqua in aerem sit
versa. (36) Ita nempe est elementorum peren¬
nitas, & constantia, ut, quamquam aqua in
vaporem, in Gas, in glaciem, imo in cor¬
pora concreta abeat; materialiter tamen
semper maneat pristina aqua, alibi fer¬
mentis, atque seminibus supervenienti¬
bus larvata, atque alias, solis primarum
qualitatum importunitatibus, in Relol¬
leo Paracelsi, id est, absque semine, varia¬
tis. Ex praedictis autem oriuntur aliquod
notabilia. 1. Quod aqua aliqualem sen¬
sum habeat, & electionem, adeoque omnia
entia quodammodo vitam participent.
(37) Regem cui omnia vivunt, venite adore¬
mus. 2. Quandoquidem aqua, se non in¬
crustat in vaporis fabrica; vaporem ideo
tam in causa, quam modo, esse gratiorem
aquae, quam sit Gas. Atque id in aqua, ar¬
guat aliquid electioni simile. (38) 3. Quodque
ideo vapor, propinquius in aquam rede¬
at, quam in Gas. (39) 4. Quod mutatio aquae
in vaporem, sit Separatoris respectu, obli¬
qua, ac velut per accidens: Gas vero con¬
sistat ex propria aeris destinatione, qua
aer separat aquas ab aquis. (40) 5. Quod aer sit
longe frigidior in se, quam aqua. 6. Quod
sit siccus per se. 7. Quod unitas, sive con¬
nexio integralium, sit naturae tam grata,
quantum est oppositis earundem divisio.
(41) 8. Quod fabrica Gas, afferet aliud inti¬
mum aquae principium (cum non habeat
initium compositivum) sive partem he¬
terogeneitatis aliquantillae causam, quàm
quae in vaporis ortu à calore attingitur.
9. Quod creata singula, quo simpliciora,
eo magis sunt homogenea: omnimodam
tamen homogeneitatem simplicissimam
non reperiri in corporibus. (42) 10. Quod sul¬
fur aquae, in glacie extenuatum, sit causa
lenitatis in congelatis, non autem aeris
peregrini inclusio. Quippe semper & ubi¬
que aqua excludit aeris connubium. 11.
Quod frigus, & siccitas aeris, nil aliud pos¬
sint in aquam, quam ejus sulfur extenua¬
re. Ipsa autem congelatio, sive induratio,
sit actio aquae propria, qua impedimen¬
tum ponit Separatori. 12. Quod aer agat
super aquam, absque hujus reactione, &
aeris passione. Cum sit Separator aqua¬
rum divino jure constitutus. 13. Quod
etiam in naturalibus insensitivis, differat
reactio, à renitentia. Siquidem aquae nul¬
la est reactio in aerem, & tamen aqua sit
cum renitentia. (43) 14. Scholas errasse, quod
omnem actionem naturae dictaverint
cum patientis reactione, & passione agen¬
tis, fieri. 15. Impossibilem esse transmuta¬
tionem Gas, in aerem. (44) 1. Nam alioquin
aer in immensum cresceret semper, & per
consequens, omnis aqua iam dudum de¬
siisset. 2. Quippe praeterquam quod alibi
demonstraverim, aerem nullo modo ite¬
rum in aquam redire posse, ex praefatis
iam satis liquet idem. 3. Siquidem aquae
proprium est, pati ab aere, & non vicissim
in aerem reagere. Ergo aer, semel ab aqua
factus, semper maneret aer: cum desit
gens reciprocum, quod aerem in aquam
transmutet. 4. Aerem vero, per se in
quam redire, pugnat cum generali axio¬
mate. Quod unumquodque, quantum est
in se, desideret manere in esse. 5. Praeci¬
puè, quod aer careat in se, principio sui
dissolutivo, ex carie, & alteritate partium,
cau¬