78
GAS
AQUAE
atque
inde
guttatim
concrescit.
Ista
nem¬
pe
est
destinatio
aeris,
ut
continuo
aquas
ab
aquis
separet.
At
quandoquidem
una
pars
aquae,
ad
minimum
in
centuplum
suae
dimensionis
extenditur
dum
halitus
fit
tantoque
subtilior,
quo
ejus
Gas
minu¬
tius
subdividitur,
sitque
is
ordo,
atque
ea
lex
universi,
ut
singula,
ad
necessitatem
humanam,
&
mundi
conservationem
fe¬
rantur.
(27)
Hactenus
nimirum
gravia
sursum
tendant,
atque
levia
deorsum
trahantur:
Hinc
mihi
visum
fuit,
Blas
stellarum,
in
pluviam
cieri,
atque
in
serenitates,
aliasque
tempestates
ferri:
quoties
pluralitates
ipsius
Gas,
in
Peroledo
aeris
tranquillo,
propemodum
suffocationes,
nimiasque
in
aere
compressiones,
minari
videtur.
Non
sum
tamen
adeo
de
causis
occasionalibus
meteori
anxius,
sat
mihi
novisse,
halitum,
infernè
surgentem,
nimirum
vaporem,
&
Gas,
esse
causam
materialem
omnis
me¬
teori.
(28)
Causam
effectricem,
sufficit
Blas
novisse,
authoritate
Sacrorum.
Erunt
vobis
stellae
in
tempora,
dies,
&
annos.
Haec
igitur
est
aquae
irrequieta
destinatio,
ut
continuo,
sursum
atque
deorsum
pergendo,
non
se¬
cus
atque
venti,
inordinato,
ac
irregulari
motu,
Blas
suo
stellarum
respondeant.
(29)
Sicque
eadem,
&
non
imminuta
aqua
quae
ab
initio
universi,
exstitit,
est;
erit
que
in
ejus
finem.
Caeterum
meditor
Pe¬
roledos
aeris,
tanquam
lagenas
stellarum,
per
quas
suum.
Blas,
trans
determinata
sal¬
tem
loca,
explicant,
ad
usus,
&
alteritates
temporum
requisitum.
Maximeque
quod
superior;
ac
ferè
tranquillus
Peroledus,
causam
contineat,
quare
sint
venti,
fru¬
ctus,
rores,
maximeque
provincialia.
(30)
Et¬
enim
cum
ventus
sit
fluens
aer,
adeoque
instabilitatem
in
se
habeat,
necesse
est
in
Peroledo
tranquilliori,
causam
stabilita¬
tis
localem
invenire.
Valvae
ergo,
sunt
in
Peroledo,
clausae,
vel
patentes,
iuxta
Blas
stellarum
cui
parent.
Nec
mirum,
esse
li¬
mites,
sive
terminos
invisibiles
in
aere,
tantae
potentiae,
&
molis
cohibitivos;
nam
visibilis
mundus,
vix
alteram
rerum,
&
minimam
potestatum
rempub.
continet.
(31)
Quis
namque
neget
sub
saxo
Scotiae,
quod
vix
12
pedes
latum,
altumque
30
non
es¬
se
Peroledi
aliquam
divisionem
(ut
inte¬
rim
de
linea
Aequinoctiali,
ejusque
pro¬
prietatibus
miris
sileam)
tormento
belli¬
co
exploso,
uno
latere,
ne
quicquam
toni,
aut
tremoris,
altero
saxi
(quod
ideo
mu¬
tum
vocatur)
latere,
subaudiri?
Sic
quo¬
que
valvas,
sive
ianuas
Peroledorum,
in
aere,
necesse
est
considerare
laterales,
eo
quod
venti
plerumque
laterali
motu
egres¬
si,
conformiter
quoque
à
Blas
stellarum
ferantur,
in
transversum
suorum
termino¬
rum.
(32)
Ex
praefata
doctrina
Gas,
tandem
mihi
obiicio.
Si
aqua
à
frigore
glaciatur,
in
nives,
grandinem,
atque
glaciem:
ergo
aqua
non
dissolyetur
à
frigore,
in
Gas:
si
uniformis
agentis
&
patientis,
eadem
de¬
beat
esse
actio,
atque
effectus.
Obi
serio
notandum.
Quod
aqua
seipsam
glaciet;
non
autem
glacietur
efficienter
ab
alio.
frigus
enim
etsi
congelare
hactenus
pu¬
tetur,
id
tantum
est
occasionaliter,
non
ef¬
fectivè.
(33)
Aqua
ergo,
sensu
sui
modi,
perci¬
pit
frigus
aeris,
non
quidem
caloris
ali¬
quam
nudam
absentiam,
aut
privationem
prout
ante
iam
demonstravi
per
exem¬
plum,
in
Helvetia
ordinarium)
sed
ut
causam,
in
naturali
qualitate
positivam.
Siquidem
inprimis,
est
indubium,
&
visu
constat,
quod
aer
frigidus,
sensim
consu¬
mat
aquam,
nivem
&
glaciem:
has
duas
tamen
segnius:
illam
vero
ocius.
Deni¬
que
obvium
est,
quod
quidquid
sic
suffu¬
ratur
aer,
id
statim
eo
ipso
in
Gas
invisi¬
bile
transferat.
Si
ergo
frigus
aeris
indu¬
raret
aquam
in
glaciem,
cessaret
etiam
continuo
ulterior
aeris
actio,
facta
iam
glacie:
sed
consequens
est
falsum:
ergo
&
Antecedens.
Nam
sulfur
aquae,
à
frigo¬
re,
facilè
arescit,
&
dividitur,
quocirca
Mercurius,
&
sal
aquae,
sentientes
gelu
aeris,
volentis
separare
aquas
ab
aquis,
&
quod
deberent
tolerare
extensionem,
&
exsiccationem
sui
sulfuris,
adeóque
omni¬
no
violentam
impressionem
Separatoris,
deside¬