855
GAS AQUAE 77
vesicas, huncque diurnis horis calorem
ibidem esse, requiritur. Quippe & hoc
fervore, nox illic caret. Istas igitur ibi¬
dem vicissitudines, hospitari est necesse.
Eodem modo & stellarum radii, plenis
viribus, vastam aeris monarchiam trans¬
meant, & illa, suas alteritates seminant.
Neque enim, etsi proprios effectus non
producant, nisi in termino scopi, in quem
diriguntur ad usum mortalium: non de¬
sinunt tamen, per metas, qua transeunt,
aerem alterando, imbuere suis impressio¬
nibus. Magísque adhuc, quod hac in par¬
te sint Coelorum cataractae. Id est. In im¬
menso aeris tranquilli spatio ipsomet, est
Gas aquae, quod exquisitissima sub divi¬
sionis subtiliatione, multoties recusum, at¬
que subdivisum est, per frigora, per quae
transivit. Hoc Gas saltem nunquam spon¬
te in aquam pristinam rediret, nec descen¬
deret ad loca frigidissima, per quae sursum
scandendo evasit, nisi Blas stellarum su¬
perum, descensum cogeret. (21) Adeoque non
non est tranquilli aeris regio, vicissitudi¬
num expers, nisi quod pluvia, ibi solum
humectet, nec ventorum turbo com¬
movendis undis serviat. Etenim cum Gas,
quod in se custodit, iam ad tantam sui
subtilitatem sit redactum, atque singuli
ejus atomi, velut fervoribus assati, in ex¬
teriore sulfuris superficie, nequeunt sanè
in pluviam redire, nisi vento suavi, de¬
scendant ad mediam regionem, ubi coa¬
gulandi initia, sub tepido aurae afflat
reassumunt. Opposita nempe alteratio
quaedam illi, à quo Gas abiit, debet
Gas in aquam reducere. Tepor nem¬
pe suavis, in acre tranquillo, atomos
Gas decidere facit, suo sulfure conte¬
ctos, qui velut pelle disrupta, aut vitri in¬
star, à tepido, in frigus repente delati
frangitur; Atque sic Mercurius aquae, sa¬
lem suum resolvit, ad cujus resolutionem,
ipsum sulfur liquatur in pristinam aquam.
(22) Estque eiusmodi corporis aquae inversio,
& per frigoris examen, tortura ista, neces¬
satia, ut omnis prorsus fermenti vis, è nu¬
bibus tollatur. Alias namque, multa cor¬
ruptio, multusque nebularum foetor,
mortales mox deleret. Vt in liquato ar¬
gento, minutulae atomi auri, ad fundum la¬
buntur: sic sidunt atomi Gas, labendo¬
que increscunt, quę alias prae frigore aeris,
infirmae rursus attolluntur, nisi propi¬
tius tepor, loco frigidissimo subinde ob¬
staret. Sic nimirum pluviae, imbres, nimbi,
sic grando, nix, nebula & pruina, pro alte¬
ratione, per accidens, à Blas tam motivo,
quam alterativo, locis frigidissimis, ob¬
orta. Adeoque Gas, & Blas, totam rem¬
pub. meteori, in colonias divisere. (23) Sal¬
tem ex citatis exemplis didici, Solem
non per Accidens, sed per se, atque im¬
mediate fervere. (24) Caloremque ipsi tam
intimum, atque proprium esse, quam est
ipsi sua lux. Habet ergo aer suos, non
minus quàm terra, fundos, quos Adepti
vocant Peroledos. (25) Invisibile itaque Gas,
variis aeris stratis hospitatur, si aquae sua
sint barathra, suae voragines, suae portae
sunt in Peroledis, quas periti Cataractas
Coeli, & valvas dixere. Neque enim Gas,
ex profunditate Coeli, decidens in locum
nubium, sine directore Blas fertur. Imo
non nisi per stratas, atque ordinatas valvas
decidit. (26) Planetis nempe non promiscuè
omnes valvae patent: sed singuli per suum
Blas clavigeri sunt sui Peroledi. Quod
Astrologis meteororum indiciariis exani¬
mandum suppono, & spondeo divitem su¬
pellectilem inventuros. Sic nempe venti,
quandoque perpendiculariter deorsum pro¬
perant, terramque seriunt, alias vero latera¬
liter valvas egrediuntur, aedes, & arbores
diruunt, ut etiam miserandam navigiis cla¬
dem inferunt. Tepidior autem aura, ven¬
tum ex profundo aeris venturum, ac Gas,
secum deorsum ducturum, Blas Coeli prae¬
nunciat. Vnde Gas, mox in vaporem rursus,
resolvitur, ac dein in pluviam. Nubes sci¬
licet tunc apparent, non dudum ante, quae
ad nullum mundi angulum spectabantur. Eo
quod ex profundo aeris superni, deorsum
delabatur in visibile Gas, quod in vapores,
atque
K 3