855
GAS AQUAE
76
cimus, propter frigus loci immane: quid¬
quid verò supra nubes est, sine nube est,
quia totus ille halitus, paulatim in Gas ex¬
tenuatur, & videri definit. (14) Sol quidem
ea parte (nisi ningat) serenus splendet:
sed calor ejus non est perceptibilis, licet
viderim sodalem, in latere, quo Solis ra¬
dii illum directe, toto semisse diei ferie¬
rant, vultum & cervicem ambussisse, non
secus atque si cantharides applicuisset.
Idque sine caloris & doloris sensu. Ne¬
que enim hoc fit ob nimiam aeris, & ca¬
loris subtilitatem. Siquidem caloris gra¬
dus, non autem subtilitas, aut puritas
runt. Imo corpus densius, ut ferrum, car¬
bone rariore, ferventius urit. Multoque
minus, propter reflexionem radiorum:
Siquidem urebatur parte, qua sol, non au¬
tem adversa qua montis reflexio, ferie
bat. Frigus enim loci, facit, quo minus,
Solis calor sentiatur. (15) Hinc nimirum con¬
stat, frigus non esse meram caloris absen¬
tiam, sive privationem, aut non ens. Siqui¬
dem hic utrumque stat, operatur simul,
distinctim, & quidem gradu intenso. Fa¬
citque aerem, sui contemperatione, totius
fere mundi suavissimum. Nix tamen in
monte non liquatur illo Solis ardore. Eo
quod frigus nivis, & loci simul adaequata
sunt calori Solis. Quanto autem homo
nive est calidior, tanto nimirum ardor So¬
lis superat, atque potenter urit, eo quod
humanus tepor, loci frigus ferè totum ex
cludat, Solísque ardor penè solitarius
gat. (16) Dum halitus, & nubes, Gas fiunt, sub¬
tiliantur, ac quo subtiliores, eo quoque
altius subdividendo scandunt, magísque
visum fugiunt. Alioquin enim Sol, ob nu¬
bium multitudinem, ac densitatem, nun¬
quam nobis luceret, multoque minus ter¬
ram calefaceret. Nictant ideo stellae, to¬
tumque coelum, coloris expers, splendi¬
dum: Lazureum tamen refert. (17) Nam
quamquam Gas subtilissimum, & invisi¬
bile fit in suo corpore: quia verò adhuc
ab aeris omnimoda distat perspicuitate.
ideo in tanta sui profunditate, coeru¬
leum colorem mentitur. (18) Gas enim, quod
prima sui divisione, umbram dare dixi,
in subdivisionibus mille sui non appa¬
ret, nisi in multa quod profunditate,
saltem colorem praefatum reserat. Fri¬
volum quoque, aerem, raptu primi mo¬
bilis ferri. (19) Quia nubes ventorum du¬
ctum sequuntur. Ventorum autem mo¬
tus sunt irregulares, eo quod sint Blas
stellarum; non autem motus orbium.
Quinetiam longè supra nives, aer penè
immotus est. (20) Mercator siquidem Belga, in
Canariis montem ascendit, qui hodie
existimatur totius orbis altissimus. Erat
autem conductor unus, duo heri, totidem
famuli, Cameli 5. quorum unus anno¬
nae, & pabulo destinatus. Mense Iunio,
ac multo mane ascenderunt. Vix autem
per horam iverant, cum frigus offende¬
rent, ac tota die, conquesti sunt, quod sub
noctem esset ita insolitum, ut vestes au¬
gere debuerint. Tertio mane, tribus ab
ortu Solis, circiter horis, ad montis fasti¬
gium est perventum. Ibi enim arena, ve¬
stigia camelorum, ante annum impressa,
tanquam recentia, & nomina quorun¬
dam, humi inscripta, velut hesterno digi¬
to. Praeter enim aerem longe suavissi¬
mum, nullum repererunt vegetabile, ob
defectum pluviarum. Igitur festinarunt
descendere, Camelis toto quintiduo nil
quiescentibus, excepto tantillo, quo pa¬
bulum sumerent. Totum autem triduo,
forte Italicis milliaribus quindecim, ab
horizonte distabant. At quanquam haec
tranquilli aeris regio, tempestates vento¬
rum, non ita sentiret, verumtamen suavem
auram fluentem, & Blas alterativum ha¬
bere est necesse, nedum, quiadiem & no¬
ctem, frigus atque calorem patitur: sed
& stellarum Blas transmittit, Gas infe¬
rum admittit, aliaque inde consequen¬
tia patitur. Et ut ista regio, stellarum
transmittit alterationes, ita & concipit,
atque participat. Sol enim (idem esto
iudicium de aliis stellis) non potest non
calere, qui in frigidissimis montibus urit
vesicas,