855
VACUUM NATURAE 83
bum. Et repentè omnis turbo, & tempestas sese
separat, & cessat. Vidi enim bis hoc experi¬
mentum. Ac secunda vice, dum è Cypro in Ita¬
liam redirem. Nec enim in eo quicquam super¬
stitionis reperio, nisi quod oporteat cultrum esse
capulo nigro. Adeoque certi nihil determinare
valeo." Haec ille. Saltem mirum. Hanc tem¬
pestatem diabolicam cessare, & diabolum
toti urbi parcere, ob peccatum forte
nius peccatoris. (14) Porro circa Blas adhuc
considerabile. Si magno aestatis aestu, can¬
delam ardentem, circa foramen fenestrae
teneas, nullum plerumque sentiri moti
aeris vestigium: per totam vero hyemem,
ut ut exile sit foramen, continuo ac mo¬
lestum spirat ventum. At cum non major
sit constricti aeris, (ponamus aerem nunc
pro ejus Magnali) prae frigore, quam ra¬
refacti prae calore, videtur non potior hu¬
jus, quam illius ratio, ad suscitandum ven¬
tum. Duplex ergo est Blas motivum lo¬
cale in aere: Vnum quidem, quod ventos
concitat, adeoque violentiam, & celerita¬
tem includit, ex nativa potestate motuvè.
Aliud verò, quod consequitur ad Blas al¬
terativum, propter condensationem, aut
rarefactionem in aere. Hoc autem cum
propemodum sit universale, propter aesta¬
tem & hyemem, lentum quoque quendam
aeris fluxum edit. Ac licet frigus magnale
aequaliter condenset, & hactenus aer im¬
motus, ratione Blas alterativi, & violenti
ventalis: attamen cum opposita spaehrae
plaga, magnale in aere tantum rarefiat ge¬
neraliter propter aestatem; necesse est ae¬
rem in plaga septentrionali partim rece¬
dere constringi, atque adeo minorem oc¬
cupare locum, partimque à rarefiente, &
rarefacto magnali aeris, sibi contiguo, ex
altera orbis medietate, propelli leniter.
Atque haec est causa quaestionis proposi¬
tae. Tardi nempè & incessati fluxus, in ae¬
re hyemali, quam per rimam, quantumli¬
bet exiguam, experimur, etiam cessante
vento. At non sic sub aestu. Rarefacto
namque semel magnali per aestatem, im¬
motus apud nos stat aer.
VACUUM NATURAE
1. VEra definitio venti. 2. Primorum seculorum
indistincta sinceritas. 3. Quorsum facit Au¬
thoris inventum. 4. Examen aeris per machinam sclo¬
peta simiiem. 5. Probetur vacuum in aere. 6. Faci¬
lius creditur vacuum, quam penetratio corporum. 7
Mechanica demonstratio, per ignem, pro vacuo, & 5.
ejus notabilia. 8. Mechanica de lychnio sulfurato. 9.
Collectiones subsequentes, ex utraque mechanica. 10.
Aeris pori demonstrantur. 11. Tolluntur suspiciones
oppositae. 12. Calor vitro internus, & ignis internus,
ut agunt diversimode in aerem conclusus. 13. Fortius
agere fuliginis per compressionem, quim per calorem
dilatando. 14. Sensus aeris, qualis. 15. Novus finis
aeris. 16. Ignem non vivere ex aere. sed tantum suf¬
focari prae penuria. 17. Vacuitates in aere, necessariae.
1S. Vnumquodque odisse compressionem, ab hospite fa¬
ctam, legibus philautiae. 19. Impossibile vacuum Ari¬
stoteli, evasit iam requisitum naturae. 20. Dari in va¬
cuo aeris, medium inter corpus & accidens, àdeoque
neutralitatem. 21. Quid sit Magnale magnum. 22.
Blas astrorum ut communicetur absque speciebus. 23.
Nugae Aristotelicorum, de vento. 24. Ridicula mul¬
titud, & copia exhalatimum apud Aristot. 25. Ex¬
ploditur opinio Galeni, de ventis. 26. Galeni opinio
de argento vivo, male à Dioscoride, & peius exscripto.
27. Natura aeris rarefacti, pro confirmatione vacui.
28. Dum aer vulgo putatur rarefieri, revera compri¬
mitur, propter Magnalis, sive thecae extensionem. 29.
Corpus aeris, iustam sui extensionem habet sub frigore.
30. Cur calidiore climate, Coeli fauores sint majores.
31. Probatur Magnale augeri, ac minui: non autem
aerem rarefieri propriè, aut condensari.
IN limite Blas meteori, defi¬
nivi ventum, vera, id est, per
causas constitutivas, defini¬
tione. (1) Cum res, extra vel
praeter causarum comple¬
xum, sit nihil, dicatque naturaliter omne
productum, originalem & essentialem re¬
spectum, ad sui producens sibi internum.
Idcirco ventus naturalis, est fluens aer, à Blas
stellarum motus. Idque ad distinctionem
venti prodigiosi, à malitia Cacodaemo¬
num
L 2