855
ANOMALUM. 103
digno. Terrae ergo tremor, non nisi Dei
iudicia ultoris denotat: Bonum nempe
ex mala causa. Quatenus continet ani¬
madversionem in inpoenitentes. A resur¬
rectione ergo Dominica tremuit terra,
significans desolationem urbis, & Monar¬
chiae ludaicae, quam Euangelium cum
Domini lacrymis praedixit, & losephus
praescribit ad longum. Non enim calami¬
tates ullae sine permissu Domini, nihil sine
causa sua, nec dolor, sine aerumna nasci¬
tur de terra. Iob. 5. Isai. 45. Nec calamita¬
tes fortuito nobis adveniunt unquam.
(36) Rarissimum scelus hominum fuit, Dei fi¬
lium insontem, pro suis beneficiis ma¬
ctasse: quocirca & rarissimum piaculi ge¬
nus super istam gentem, tanto savore
educatam, pluere debuit, ad internecio¬
nem hominum, & Reipubl. duraturum in¬
teritum. Vt praevisum est à Daniele,
Isaia, & Psal. 10. Dum autem terrae
tremor, velut plateatim discurrit, signi fi¬
tur urbis contra urbem tumultus, & pa¬
gos desertos fore. Vidit enim amicus
hoc caput, adhuc in albis. statim percepit,
causam naturalem defuisse, & consensit:
(37) sed indignabatur, quod modum depin¬
xissem, quodque terra percussa esset, non
quidem baculo, sed per tonum, risitque
coniecturam. Quidni (inquit) Deus
per pulverem pyrium, per ventum, exha¬
lationem, & vaporem ista egit? Quare
non ipse dixit, & mota est terra? cum
Deo sint mille modi, nec constet, quonam
medio sit usus. Inprimis si rationem de¬
derim, cur terra tremens non necessario
dehiscat, exemplo campanae, post ictum
trementis, certè mihi succensere non de¬
bebat. Nec enim intendi, ut qui omnem
superat modum, se obliget ad modum
& media. Quod autem interjiciat me¬
dia naturalia amicus ille: ut sunt ven¬
tus, vapor, exhalatio, pulvis pyrius Bel¬
gio substratus. Iam in scriptis haec erant
sat resutata, tanquam in natura possibilia,
quocirca importunè iterum allegantur,
tanquam Deus iis mediis opus haberet.
Dtpote cum Deus utitur operando mira¬
culosè, saepè etiam rebus utitur naturali¬
bus, sed tum non utitur rebus, quae pu¬
tantur concausae: Etenim illa media
mysteria potius sunt, ac continent, quam
causalitatis alicujus vigorem. Vtitur er¬
go Deus illis mediis, ex mero beneplaci¬
to, ut mysterium aliquod designet. Con¬
iecturam itaque toni percutientis de¬
sumsi (non quod consilii divini sum con¬
scius, aut curiosus indagator) ex verbo.
"Vox tonitrui verberabit terram. Moses per¬
cussit aquas Aegypti, & con versae fuerunt in
sanguinem, & terram Aegypti cooperuerunt ra¬
nae: percussit virga mare, & steterunt aquae.
Percussit rupem, & peperit fontem. Iussit E¬
lisaeus Regi, ut feriret terram, eique est indi¬
gnatus, quod non percussisset pluries, eo quod nu¬
merus arbitralium percussionum, numerum vi¬
ctoriarum, & vices hostis adhuc caedendi, conti¬
nebat". Salva ergo pace amici, me explicui.
Fateor inquam lubens, me nolle scruta¬
ri divina mysteria. Modum autem at¬
que media, quibus Deus utitur in ter¬
rae tremore, tantum coniectura assecu¬
tus sum. Nec tandem haec autem enote¬
scere cupivi, non ut enotescerem tan¬
quam rixator: sed ut timor Domini, qui
initium est Sapientiae, ex tremore ter¬
rae consurgat. D. Streithagen Canonicus
Hemsbergensis in floro germanico hu¬
ius Tremoris terreni chronographicum
descripsit, propter ejus insolentiam, & lo¬
corum amplitudinem
"qVarta erat aprILIs teLLVS tota ICia tV¬
MVLtV est:
eX strage InsoLIta Corpora teCtta La¬
bant."
A facie Domini mota est terra: A facie
Dei Iacob.
O. COM¬