855
TERRAE.
102
vedo, cum turbulentia aquae proderent.
Sed bonus vir ille sciat, puteum illum esse
115 pedum profunditatis, eo quod ad ca¬
strum scandatur per 93 gradus à platea
contigua. Adeoque ille puteus ab una
parte, non est vicinis puteis profundior,
licet altera parte, qua colli castri est con¬
tiguus, sit profundus, ut dixi. At cum in
colle non subsit vena sulfuris, non potuit
aqua sulfur spirasse, quod non erat. Sin
autem sulfur redoluerit: potuit signum
praecessisse, monente Deo: at non habuit
sulfur, quod ibidem nec est, nec accensum
fuit, ergo neque potuit causasse terrae tre¬
morem toto Belgio. Itaque non est ratio
naturalis, cur aqua isto puteo, plus turba¬
retur à sulfure, quam vicinis, quibus nil
tale est visum. Denique sciendum: quod
non fiat terrae tremor, longinqua causa¬
rum praeparatione à triduo ante. Quia
tunc non posset uniformiter simul elevari
terra. Imo si sulfuris aliquis halitus iam
triduo ante, sibi exitum praematurè fecis¬
set, eo ipso, iam sibi exitum invenisset, &
citius per istum puteum exspirasset isthac,
antequam tantam circumquaque molem
elevasset. Imo reperto exitu, aquam flatu¬
suo, atque ebullitione sonare bulliendo
fecisset, multoque felicius in plateis tanto
inferioribus, & exhalatio in vicinioribus,
crupisset, collemque ipsum disrupisset
facilius, surgendo in cumulum: non au¬
tem tremuisset terra. Exemplum ergo fa¬
cti reiicio, quamdiu rationes sibi à me op¬
positas de impossibili non evincuntur.
(32) Tremit igitur terra, non quod sentiat ani¬
mali more, aut paveat: sed aliquid simile
nobis denunciat, nobísque velut loquitur,
ictum Angeli, sive manum Dei irati, ac
cusans.
(33) Percutitur autem tremitque terra man¬
dato Dei, denotantis, à terra adscendisse
peccatum in Coelum, vindictam cla¬
mans, ante thronum suum. Percussio ni¬
mirum indignationem; & indignatio
praesupponit peccati accumulatam men¬
suram. Finis vero terrae tremoris est, ut
peccator se emendet, & iustus sibi caveat
tam à peccando, quam peccati poena com¬
minata. Terrae ergo tremor, semper sup¬
plicia comminatur. (34) Habent autem singula
delicta, conformes sibi castigationes. Lu¬
xuria nempe, & immundicies, piacula ha¬
bent & poenas, pestes morbosque. Adulte¬
ria vero, per morbos, carcerem, infamias,
paupertates, prolium quoque sterilitates,
praecocem mortem, vel similia, suas luunt
poenas. ]uxta illud. "Qui seminat in carne, in
corruptione metet". Punitur autem superbia
vitae, per paupertates, sterilitates, bella,
devastationes, mortem subitaneam, cala¬
mitosam amicorum privationem, etc.
Avaritia sua tandem luit supplicia, per
fraudes, furta, imposturas, membri alicu¬
ius incommoda, etc. Sin autem duo vel
tria simul peccata, in populo luxurient,
Tunc commiscentur quoque supplicia.
Nempe inclementiae, tyrannides, voti
vel jurisjurandi fractiones, imposturae,
extorsiones, pestes, sterilitates, bella, etc.
At si peccata connectantur in potestati¬
bus, sive principibus, tam Ecclesiae quam
secularibus, & ludicibus. Plenae sunt
prophetiae, quod "propter" eorundem "iniusti¬
tiam, regna transferantur de gente in gentem".
Quae si contingant cum ortu haeresiarcha¬
rum, scandalis, & altarium subversioni¬
bus, & praecipue ubi compatiuntur unà
pauperes: signum est haec mala provenire
ex sordibus, inclementiis, ambitione, ava¬
ratia, voti infractionibus, crapulisque. Et¬
enim scatent prophetiae minis, quod "Hie¬
rusalem tanquam ager arabitur: urbs tanquam
cumulus lapidum fiet: pestis, & inimicus aufe¬
rent omnem praedam, vinctosque ducet principes
Ecclesiae: locus sacer contaminabitur, ut sint in
derisionem nationum". Quod si bella non tan¬
gant religionem, notantur tantùm pecca¬
ta Principum & ludicum. (35) Ast terra tre¬
mit percussa praecipuè propter peccata
sanguinum, quae coelum vindex clamant.
Ergo post terrae tremorem, exspectanda
sunt supplicia, quae immanitati, crudeli¬
tati, atque iniustitiae debentur, ex con¬
digno.